Latin · ~9 min
1.1 to 1.2
Erasmus, Querela Pacis 1.1-2
Not analysed yet
Pax loquitur [II] Si me, licet immerentem, suo tamen commodo, sic aversarentur, eiicerent profligarentque mortales, meam modo iniuriam et illorum iniquitatem deplorarem: nunc cum me profligata, protinus fontem omnis humanae felicitatis ipsi a semet arceant, omniumque calamitatum pelagus sibi accersant, magis illorum mihi deflenda est infelicitas, quam mea iniuria: et quibus irasci tantum maluissem, horum dolere vicem, hos commiserari compellor. Nam utcumque amantem ab se propellere, inhumanum est: bene merentem aversari, ingratum: parentem ac servatricem omnium affligere, impium. Caeterum tot egregias commoditates quas mecum adfero, [II] sibimet ipsis invidere, proque his ultro tam tetram malorum omnium lernam accersere, an non hoc extremae cuiusdam dementiae videtur? Sceleratis irasci par est, at sic Furiis actos, quid aliud quam deflere possumus? Qui non alio sane nomine magis deflendi sunt, quam quod ipsi sese non deflent, nec alio magis infelices, quam quod infelicitatem suam non sentiunt, quando nonnullus gradus est ad sanitatem, morbi sui magnitudinem agnoscere. Etenim si ego sum Pax illa, Divorum simul et hominum voce laudata, fons, parens, altrix, ampliatrix, tutatrix rerum bonarum omnium, quas vel coelum habet, vel terra, si sine me nihil usquam florens, nihil tutum, nihil purum aut sanctum, nihil aut iucundum hominibus, aut gratum Superis: si contra haec omnia, bellum semel omnium malorum, quidquid usquam est in rerum natura, Oceanus quidam est, si huius vitio subito marcescunt florentia, dilabuntur aucta, labascunt fulta, pereunt bene condita, amarescunt dulcia: denique si res est adeo non sancta, ut omnis pietatis ac religionis sit maxime praesentanea pestis, si nihil hoc uno infelicius hominibus, nihil invisius Superis, quaeso per Deum immortalem, quis credat istos homines esse, quis credat ullam sanae mentis micam inesse, qui me talem, tantis impendiis, tantis studiis, tanto molimine, [III] tot technis, tot curis, tot periculis student eiicere, tantumque malorum velint tam care emere? Si me ad istum modum spernerent ferae, levius ferrem, et in me admissam contumeliam naturae imputarem, quae ingenium immite insevisset: si mutis pecudibus essem invisa, condonarem inscitiae, propterea quod his ea vis animi negata sit, quae sola dotes meas queat perspicere. At, o rem indignam ac plus quam prodigiosam, unum animal edidit natura, ratione praeditum, ac divinae mentis capax, unum benevolentiae concordiaeque genuit, et tamen apud quantumlibet efferas feras, apud quantumvis brutas pecudes, mihi citius locus sit quam apud homines.