Latin · ~13 min
1.3 to 1.5
Erasmus, Querela Pacis 1.3-5
Not analysed yet
Iam tot orbium coelestium, licet nec motus sit idem, nec vis eadem, tamen iis tot iam seculis constant vigentque foedera. Elementorum pugnantes inter se vires, aequabili libramine pacem aeternam tuentur, et in tanta discordia, consensu commercioque mutuo concordiam alunt. In animantium corporibus quam fidus membrorum inter ipsa consensus, quam parata defensio mutua? Quid tam dissimile quam corpus et anima? Et tamen quam arcta necessitudine connexuerit haec duo natura, nimirum, declarat ipsa divulsio. Proinde ut vita nihil aliud est quam corporis et animae societas, [III] ita sanitas omnium corporis qualitatum concentus est. Animantia rationis expertia in suo quaeque genere civiliter concorditerque degunt. Armentatim vivunt elephanti, gregatim pascuntur sues et oves, turmatim volant grues et graculi, habent sua comitia ciconiae, pietatis etiam magistrae, mutuis officiis sese tuentur delphini, nota est formicarum et apum inter ipsas concors politia. Sed quid de his loqui pergo, quae tametsi ratione vacant, sensu non vacant? In arboribus, in herbis amicitiam possis agnoscere. Steriles sunt quaedam, nisi marem adiungas, vitis ulmum amplectitur, vitem amat persica. Usqueadeo quae nihil sentiunt, tamen pacis beneficium sentire videntur. Sed haec rursum ut sentiendi vim non habent, ita quod vitam habeant, iis quae sentiunt finitima sunt. Quid aeque brutum atque saxorum genus? Dicas tamen his quoque pacis et concordiae sensum inesse. Ita Magnes ferrum ad sese trahit, attractum tenet. Quid quod inter immanissimas etiam feras conuenit? Leonum inter ipsos feritas non dimicat. Aper in aprum non vibrat dentem fulmineum, lynci cum lynce pax est, draco non saevit in draconem, luporum concordiam etiam proverbia nobilitarunt. [I] Addam quod magis etiam mirum videatur, impii spiritus, per quos coelitum atque hominum concordia primum dirupta est, et hodie rumpitur, tamen inter se foedus habent, suamque illam qualemcumque Tyrannidem consensu tuentur: solos homines, quos omnium maxime decebat unanimitas, quibusque cum primis opus est ea, neque natura tam aliis in rebus potens et efficax concilie, nec institutio coniungit, nec tot ex consensu profecturae commoditates conglutinant, nec tantorum denique malorum sensus et experientia in mutuum amorem redigit. Figura communis omnium, vox eadem, et cum caetera animantium genera corporum formis potissimum inter se differant, uni homini indita vis rationis, quae ita sit illis inter ipsos communis, ut cum nullo sit reliquorum animantium communis. Uni huic animanti sermo datus, praecipuus necessitudinum conciliator: Insita sunt communiter disciplinarum ac virtutum semina, ingenium mite placidumque, et ad mutuam benevolentiam propensum, ut per se iuvet amari, et iucundum sit de aliis vel gratis bene mereri, nisi quis pravis cupiditatibus, ceu Circes pharmacis, corruptus, ex homine degenerarit in belluam. Hinc est, videlicet, quod vulgus, quidquid ad mutuam benevolentiam pertinet, humanum appellat, ut humanitatis vocabulum non iam naturam nobis declaret, sed mores hominis natura dignos. Addidit lacrymas, exorabilis ingenii documentum, [IV] quo si quid forte inciderit offensae, et amicitiae serenitatem nubecula aliqua obfuscarit, facile redeant in gratiam. En, quot rationibus natura concordiam docuit? Nec his tamen contenta mutuae benevolentiae lenociniis, amicitiam homini non solum iucundam esse voluit, verum etiam necessariam. Eoque tum corporum, tum animorum dotes ita partita est, ut nemo sit omnium tam instructus, quin infimorum etiam officio nonnumquam adiuvetur: nec eadem attribuit omnibus, nec paria, ut haec inaequalitas mutuis amicitiis aequaretur.