Latin · ~13 min
1.29 to 1.31
Erasmus, Querela Pacis 1.29-31
Not analysed yet
Posthac communibus consiliis in pacis studium incumbite, et sic incumbite, ut non stupeis, sed solidis atque adamantinis vinculis coeat, numquam dirumpenda. Vos appello, Principes, de quorum nutu potissimum pendent res mortalium, qui Christi Principis imaginem inter mortales geritis, agnoscite Regis vestri vocem ad pacem vocantis, existimate totum orbem diutinis fessum malis, hoc a vobis flagitare. Si quid cui dolet etiamnum, aequum est hoc publicae omnium felicitati donare. Maius est negotium, quam ut levibus causis debeat retardari. Appello vos, Sacerdotes, Deo sacri, hoc studiis omnibus exprimite, quod Deo gratissimum esse scitis: hoc depellite, quod illi maxime invisum. Appello vos, Theologi, pacis Evangelium praedicate, hanc semper popularibus auribus occinite. Appello vos, Episcopi, aliique dignitate Ecclesiastica praeminentes, ad pacem aeternis vinculis adstringendam vestra valeat auctoritas. Appello vos, Primates et Magistratus, ut sapientiae Regum, ut pietati Pontificum vestra voluntas sit adiutrix. Vos appello promiscue, quicumque Christiano nomine censemini, consentientibus animis in hoc conspirate. Hic ostendite quantum valeat adversus potentum tyrannidem multitudinis concordia. Huc pariter omnes omnia sua consilia conferant. Iungat aeterna concordia, quos tam multis rebus coniunxit natura, pluribus Christus. [XXVIII] Communibus studiis agant omnes, quod ad omnium ex aequo felicitatem pertinet. Huc invitant omnia, primum ipse naturae sensus, atque ipsa, ut ita dicam, humanitas. Deinde totius humanae felicitatis Princeps et Auctor Christus. Ad haec tam multa pacis commoda, tot belli calamitates. Vocant huc ipsi Principum animi, iam velut adflante Deo, ad concordiam propensi. En pacificus ille placidusque Leo, signum omnibus extulit, ad pacem invitans, vereque Christi vicarium agens. Si vere oves estis, sequimini pastorem. Si filii, audite patrem. Vocat ille non titulo tantum Christianissimus Galliarum Rex Franciscus, qui pacem nec emere gravatur, nec usquam suae maiestatis habet rationem, modo publicae paci consulat: hoc denique vere splendidum ac Regium esse docens, de genere humano quam optime mereri. Vocat huc clarissimus Princeps Carolus, incorruptae indolis adolescens. Nec abhorret Caesar Maximilianus, nec detrectat inclytus Angliae Rex Henricus. Tantorum Principum exemplum, caeteros libenter imitari par est. Maxima plebis pars bellum detestatur, pacem orat. Pauculi quidam modo, quorum impia felicitas a publica pendet infelicitate, bellum optant. Quorum improbitas, ut plus valeat, quam bonorum omnium voluntas, aequum sit nec ne, vos ipsi expendite. Videtis hactenus, nihil actum foederibus, nihil promotum affinitatibus, nihil vi, nihil ulciscendo. Nunc contra periculum facite, quid possit placabilitas, quid beneficentia. Bellum e bello seritur, ultio trahit ultionem. Nunc gratia gratiam pariat, et beneficium beneficio invitetur, isque regalior videatur, qui plus de suo iure concesserit. Non successit quod humanis studiis gestum est: at fortunabit ipse Christus pia consilia, quae se auctore et auspice viderit suscipi. Aderit dexter, adspirabit, favebitque faventibus ei rei, cui favit ipse plurimum, privatos adfectus publica vincat utilitas. [XXIX] Quamquam dum huic consulitur, et sua cuique fortuna melior reddetur: Principibus regnum erit augustius, si piis ac felicibus imperent, ut legibus regnent magis quam armis: Proceribus maior veriorque dignitas, Sacerdotibus otium tranquillius: populo quies uberior, et ubertas quietior: nomen Christianum formidabilius crucis hostibus. Denique singuli singulis, et omnes omnibus cari simul et iucundi eritis, super omnia Christo grati, cui placuisse summa felicitas est. Dixi.