Latin · ~17 min
1.27 to 1.28
Erasmus, Querela Pacis 1.27-28
Not analysed yet
At dixerit argutior aliquis, Facile donarim, si res ad me privatim pertineat. Princeps sum, negotium publicum, velim nolim, ago. Non facile bellum suscipiet, qui nihil nisi publicum spectat. Atqui contra videmus omnes fere belli causas ex his rebus nasci, quae nihil ad populum pertineant. Vis hanc aut illam ditionis partem vindicare, quid istud ad populi negotium? Vis ulcisci qui filiae renunciavit, quid hoc ad Rempublicam? Haec expendere, haec perspicere, vere sapientis, vereque magni est Principis. Quis umquam aut latius imperavit, aut splendidius Octavio Augusto? At is cupiebat etiam deponere imperium, si quem vidisset Reipublicae magis salutarem Principem. [XXVI] Merito laudata est ab egregiis auctoribus vox illa cuiusdam Imperatoris, Pereant, inquit, filii mei, si quis alius melius sit Reipublicae consulturus. Hos animos Reipublicae praestiterunt homines impii, quod ad Christi religionem attinet: et Christiani Principes usque adeo vilem ducunt populum Christianum, ut gravissimo orbis incendio privatas suas cupiditates vel ulcisci velint, vel explere? Iam audio quosdam ita tergiversantes, ut negent se tutos esse posse, nisi vim improborum acriter propellant. Cur igitur inter innumeros Imperatores Romanos, soli Antonini, Pius et Philosophus, petiti non sunt? Nisi quod nemo tutius regnat, quam qui paratus est et deponere utpote quod Reipublicae gerat, non sibi. Quod si nihil vos movet, neque naturae sensus, neque pietatis respectus, neque tanta calamitas, certe Christiani nominis probrum animos vestros in concordiam redigat. Quota mundi portio tenetur a Christianis? Atque haec tamen est illa civitas in edito monte sita, spectaculum facta Deo et hominibus. At quid sentire putandum est, quid loqui, quae probra in Christum evomere Christiani nominis hostes, ubi vident Christianos sic inter sese concertare, levioribus de causis quam Ethnici, crudelius quam impii, machinis tetrioribus quam ipsi? Quorum inventum est bombarda? Nonne Christianorum? Et quo res sit indignior, his induuntur Apostolorum nomina, [XXVII] insculpuntur Divorum imagines. O crudelis irrisio. Paulus ille pacis hortator perpetuus, Tartaream machinam torquet in Christianum? Si cupimus Turcas ad Christi religionem adducere, prius ipsi simus Christiani. Numquam hoc illi credent, si quod est, perspiciant nusquam magis saevire, quam apud Christianos, id quod Christus unum omnium maxime detestatus est. Et quod Homerus Ethnicus demiratur in Ethnicis, quum suavium etiam rerum, ut somni, cibi, potus, choreae, musices satietas sit, belli infelicis nullam esse satietatem: id apud eos verissimum est, quibus ipsum etiam belli vocabulum abominandum esse oportuit. Roma furiosa quondam illa bellatrix, tamen Iani sui templum aliquoties vidit clausum. Et qui convenit apud vos nullas esse bellandi ferias? Quonam ore praedicabitis eis Christum, pacis auctorem, ipsi perpetuis dissidiis inter vos tumultuantes? Iam quos putatis animos addit Turcis vestra discordia? Nihil enim facilius quam vincere dissidentes. Vultis illis esse formidabiles? Concordes estote. Cur ultro vobis et praesentis vitae iucunditatem invidetis, et a futura felicitate vultis excidere? [XXVII] Multis malis per se obnoxia est vita mortalium, magnam molestiae partem adimet concordia, dum mutuis officiis alius alium aut consolatur, aut iuvat. Si quid boni obtinget, id tum suavius tum communius reddet concordia, dum amicus impertit amico, et benevolus benevolo gratulatur. Quam frivola sunt, quamque mox peritura pro quibus inter vos tumultus est. Mors omnibus imminet, non minus Regibus quam plebeiis. Quos tumultus ciet animalculum, mox fumi in morem evaniturum? In foribus adest aeternitas. Quorsum attinet, pro rebus istis umbraticis perinde moliri, quasi vita haec esset immortalis? O miseros, qui felicem illam piorum vitam non credunt, aut non sperant: impudentes qui sibi pollicentur e bellis ad eam iter esse, cum illa nihil sit aliud quam ineffabilis quaedam felicium animorum communio, cura iam ad plenum continget, quod Christus tam enixe rogaverat Patrem coelestem, ut sic inter se iungerentur illi, quemadmodum ipse Patri iunctus est. Ad hanc summam concordiam qui possitis esse idonei, nisi eam interim pro virili meditemini? Ut non subito ex spurco helluone fit Angelus, ita non subito ex bellatore sanguinario, martyrum et virginum socius. Eia satis iam superque fusum est Christiani, si parum est humani sanguinis, satis in mutua debacchatum exitia, satis hactenus Furiis Orcoque litatum, satis diu quae Turcarum pascat oculos, acta est fabula. Saltem aliquando post nimium diu toleratas bellorum miserias resipiscite. [XXVIII] Quidquid hactenus insanitum est, fatis imputetur: placeat Christianis, quae quondam profanis placuit, superiorum malorum oblivio.