Latin · ~10 min
10.1 to 10.3
Erasmus, Scripta Selecta 10.1-3
Not analysed yet
(Erasmus Ioanni Coleto S. P.D.) Si vel amicitia nostra, doctissime Colete, vulgaribus causis coiisset, vel tui mores quicquam unquam vulgi sapuisse visi essent, vererer equidem nonnihil, ne ea tam longa tamque diuturna locorum ac temporum seiunctione, si non interisset, certe refrixisset. Nunc quoniam te mihi doctrinae cuiusdam singularis admiratio amorque pietatis, me tibi spes fortasse nonnulla vel opinio potius harum rerum conciliavit, non puto metuendum esse, quod vulgo videmus accidere, ne ideo desierim esse in animo quod absim ab oculis. Quod autem compluribus iam annis nihil a Coleto redditur literarum, vel occupationes tuas, vel quod certum non scires ubi locorum agerem, denique quidvis potius in causa fuisse mihi persuaserim quam oblivionem amiculi. Sed ut de silentio nec debeo nec velim expostulare tecum, ita maiorem in modum te oro obsecroque ut posthac tantillum otii suffureris studiis negotiisque tuis, quo me nonnunquam literis tuis compelles. Miror nihil dum tuarum commentationum in Paulum atque in Evangelia prodiisse in lucem. Equidem non ignoro tuam modestiam; verum ista quoque tibi aliquando vincenda et publicae utilitatis respectu excutienda. De Doctoris titulo ac Decanatus honore neque non aliis quibusdam ornamentis quae tuis virtutibus ultro delata esse audio, non tam tibi gratulor, quem certo scio nihil inde sibi praeter laborem vindicaturum, quam iis quibus tu ista gesturus es, quam ipsis honoribus, qui tum demum hoc nomine digni videntur, cum inciderint in promerentem neque tamen ambientem. Dici non queat, optime Colete, quam velis equisque properem ad sacras literas, quam omnia mihi fastidio sint quae illinc aut avocant aut etiam remorantur. Sed fortunae iniquitas, quae me perpetuo eodem aspicit vultu, fuit in causa quo minus me quiverim ab his tricis expedire. Hoc itaque animo me in Galliam recepi, ut eas si nequeam absolvere, certe quocunque modo abiiciam. Deinde liber ac toto pectore divinas literas aggrediar, in his reliquam omnem aetatem insumpturus. Quanquam ante triennium ausus sum nescio quid in epistolam Pauli ad Romanos, absolvique uno quasi impetu quatuor volumina; progressurus, ni me quaedam avocassent: quorum illud praecipuum, quod passim Graeca desiderarem. Itaque iam triennium ferme literae Graecae me totum possident, neque mihi videor operam omnino lusisse. Coeperam et Hebraicas attingere, verum peregrinitate sermonis deterritus, simul quod nec aetas nec ingenium hominis pluribus rebus pariter sufficit, destiti. Origenis operum bonam partem evolvi; quo praeceptore mihi videor non nullum fecisse operae pretium. Aperit enim quasi fontes quosdam et rationes indicat artis theologicae.