Latin · ~6 min
9.14
Erasmus, Scripta Selecta 9.14
Not analysed yet
Iam iugulis nostris utcunque consultum erat, nihilque agebatur nisi ut lucelli aliquid per calumniam abraderent. Tum latro ille spe propemodum frustratus sua, vel quod parum magnifice nos nummatos intellegeret, vel quod se iam in certam suspicionem nobis venisse videret meque nonnihil etiam minitantem, denique quod iam multus esset dies, cauponem sibi nimis quam familiarem a nobis sevocat. Aureum inter sese mutant, pro cena et equis retinent quantum libuit. Accepi viginti tres denarios, equidem laetus: tum metu, quantum mea fert simplicitas, dissimulato, 'Quin' inquam 'iam equos conscendimus?' Stabat etiamdum otiosus locator ille. 'Quid tibi' inquam 'in animo est? Cur non hinc fugimus? An ire ne nunc quidem paratus es?' 'Non sum,' inquit 'nisi universam summam reddideris.' 'Et quantum tandem poscis?' inquam. Poscit impudentissime quantum libitum erat, et quantum poscere conveniebat impudentissimum latronem. 'Duc igitur' inquam 'ita ut recepisti me Parisios, atque illic ratione inita quod tuum erit accipies.' At ille 'Quid' inquit 'mihi Parisiis des, qui hic etiam mecum pugnas?' Sapiebat, non passus est se e suo latrocinio extrahi; nam a me quidem ista fingebantur, quippe cui nihil minus fuerit in animo quam cum carnificibus illis itineri me committere. Paulisper rixatus, cum ille nihil se commoveret, ad sacrum me ire fingo; verum recta transmisso flumine Parisios peto, nec prius latronis sicam timere desivimus, quam Dionysius nos moenibus suis exciperet. Postridie Calendas Februarias Lutetiam pervenimus, itinere vexati, exhausti pecuniis.