Latin · ~10 min
16.1 to 16.3
Erasmus, Scripta Selecta 16.1-3
Not analysed yet
(Reverendo Patri Servatio Erasmus S. P.) Humanissime pater, literae tuae per plurimorum iactatae manus tandem ad me quoque pervenerunt iam Angliam egressum; quae mihi sane voluptatem incredibilem attulerunt, quod veterem illum tuum in me animum adhuc spirant. Paucis autem respondeo, utpote ex itinere iam scribens, et ad ea potissimum quae tu scribis ad rem maxime pertinere. Tam varia est hominum sententia, et suus cuique avium cantus, ut omnibus satisfieri non possit. Ego certe hoc sum animo, ut quod sit factu optimum sequi velim; testis est mihi Deus. Nam si quid olim iuveniliter sensi, id partim aetas, partim rerum correxit usus. Nunquam mihi fuit consilium vel vitae genus vel cultum mutare, non quod probarem, sed ne cui scandalo essem. Scis enim me ad vitae genus tutorum pertinacia et aliorum improbis hortatibus adactum esse magis quam inductum; tum Cornelii Woerdeni conviciis et pudore quodam puerili fuisse retentum, cum intellegerem mihi hoc vitae genus haudquaquam aptum esse; nam non omnibus congruunt omnia. Ieiuniorum semper impatiens fui, idque peculiari quadam corporis ratione. Semel excitatus e somno nunquam potui redormiscere nisi post horas aliquot. Ad literas tantum rapiebatur animus, quarum istic nullus usus, adeo ut non dubitem quin si in liberum aliquod vitae genus incidissem, non solum inter felices verum etiam inter bonos potuissem numerari. Itaque cum intellegerem me nequaquam esse idoneum isti generi vitae, et coactum non sponte suscepisse, tamen quia receptum est publica nostri seculi opinione piaculum esse a semel suscepto vitae genere desciscere, decreveram et hanc infelicitatis meae partem fortiter perpeti. Scis enim me multis in rebus infortunatum esse. At hoc unum ceteris omnibus gravius semper duxi, quod in huiusmodi vitae genus detrusus essem, a quo cum animo tum corpore essem alienissimus: animo, quod a caerimoniis abhorrerem et libertatis amans essem; corpore, quod etiamsi maxime placuisset vitae institutum, corporis natura non ferebat eiusmodi labores. At obiiciet mihi aliquis annum probationis (ut vocant) et aetatem maturam. Ridiculum. Quasi quis postulet ut puer anno decimo septimo, maxime in literis educatus, norit se ipsum, quod magnum est etiam in sene, aut anno uno id discere potuerit quod multi cani nondum intellegunt. Quanquam ipse nunquam probavi, et gustatum iam multo minus, sed iis quas dixi rationibus sum irretitus; tametsi fateor eum qui vere sit bonus, in quovis vitae genere bene victurum. Neque diffiteor me ad magna vitia fuisse propensum, non tamen usque adeo corrupta natura quin si commodus accessisset gubernator et vere Christianus, potuissem ad bonam duci frugem.