Latin · ~10 min
16.4 to 16.5
Erasmus, Scripta Selecta 16.4-5
Not analysed yet
Hoc igitur interim spectavi, in quo vitae genere minime malus essem, atque id sane me assecutum puto. Vixi interim inter sobrios, vixi in studiis literarum, quae me a multis vitiis avocaverunt. Licuit consuetudinem habere cum viris vere Christum sapientibus, quorum colloquio factus sum melior. Nihil enim iam iacto de libris meis, quos fortasse vos contemnitis. At multi fatentur se redditos eorum lectione non solum eruditiores verum etiam meliores. Pecuniae studium nunquam me attigit. Famae gloria nec tantillum tangor. Voluptatibus, etsi quondam fui inclinatus, nunquam servivi. Crapulam et ebrietatem semper horrui fugique. Quoties autem cogitabam de repetendo vestro contubernio, succurrebat invidia multorum, contemptus omnium, colloquia quam frigida, quam inepta, quam non sapientia Christum, convivia quam laica; denique tota vitae ratio, cui si detraxeris caerimonias, non video quid relinquas expetendum. Postremo succurrebat corporis imbecillitas, quae iam aetate et morbis ac laboribus aucta est; quae facit ut nec vobis satisfacturus essem et me ipsum occiderem. Iam annis aliquot obnoxius sum calculo, gravi sane malo et capitali. Iam annis aliquot nihil bibo nisi vinum, neque quodvis vinum, idque cogente morbo. Non fero quemvis cibum, nec coelum quidem quodlibet. Nam morbus hic facile recurrens maximam postulat vitae moderationem; et novi coelum Hollandicum, novi victus vestri rationem, ut de moribus nihil dicam. Itaque si redissem, nihil aliud fuissem assecutus nisi quod vobis molestiam attulissem et mihi mortem. Sed tu forsitan bonam felicitatis partem existimes inter confratres emori. At fallit et imponit ista persuasio non solum tibi verum etiam propemodum universis. In loco, in cultu, in victu, in caerimoniolis quibusdam Christum et pietatem collocamus. Actum putamus de illo qui vestem albam commutarit in nigram, aut qui cucullum pileo verterit, qui locum subinde mutet. Ausim illud dicere, magnam Christianae pietatis perniciem ex istis quas vocant religionibus exortam esse, tametsi pio fortassis studio primum inductae sunt. Deinde paulatim creverunt et in sex milia discriminum sese sparserunt. Accessit summorum pontificum auctoritas nimium ad multa facilis et indulgens. Quid enim laxis istis religionibus conspurcatius aut magis impium? Quanto magis est e Christi sententia totum orbem Christianum unam domum et velut unum habere monasterium, omnes concanonicos et confratres putare; baptismi sacramentum summam religionem ducere, neque spectare ubi vivas sed quam bene vivas. Vis me sedem stabilem figere, quod ipsa etiam suadet senectus. At laudatur Solonis, Pythagorae Platonisque peregrinatio. Vagabantur et Apostoli, praecipue Paulus. Divus Hieronymus etiam monachus nunc Romae est, nunc in Syria, nunc in Antiochia, nunc alibi atque alibi; et canus etiam sacras persequitur literas.