Latin · ~7 min
18.1 to 18.2
Erasmus, Scripta Selecta 18.1-2
Not analysed yet
(Erasmus Reuchlino Suo S. D.) Nullo sermone consequi queam quo studio, qua veneratione, tuum nomen prosequatur magnus ille literarum ac pietatis antistes, Episcopus Roffensis; adeo ut cum antehac plurimi fecerit Erasmum, nunc admiratione Reuchlini paene contemnat: quae res adeo me nulla urit invidia, ut vehementer etiam gaudeam proque mea virili currentem, quod aiunt, exstimulem. Nullas ad me dat literas (scribit autem crebrius) in quibus non faciat honorificentissimam tui mentionem. Decreverat posito cultu episcopali, hoc est linea veste qua semper utuntur in Anglia nisi cum venantur, traicere, hac praecipue causa impulsus quo tecum colloqui liceret; tanta habet hominem discendi tuique sitis. Atque hac lege nos ad navim properantes decem apud sese dies detinuit, ut una traiceremus. Verum incidit postea cur mutaret consilium; at, si rem distulit, animi propositum non mutavit. In extremo digressu sollicite me rogavit qua re posset tibi gratum facere. Respondi tuam fortunam non esse eiusmodi ut magnopere egeres pecunia, verum si mitteret anulum aut vestem aut aliud eiusmodi quod ceu sui monumentum posses amplecti, id fore gratissimum. Respondit se nihil laborare quanti constaret, modo tibi gratum esset. Collaudavi hominis animum; suspicor eum brevi ad te venturum. Interim fac scribas mihi quid tibi potissimum mitti cupias; nullis ille parsurus est sumptibus. Sensi illum avidissimum calamorum Niloticorum, cuiusmodi mihi tres donasti; proinde si tibi sunt aliquot, nullum munus gratius mittere possis. Non gravaberis eum crebris appellare literis, et item Coletum. Uterque tui studiosissimus est, uterque talis est, ut etiam si nulla speraretur utilitas, tamen ob egregias quibus praediti sunt virtutes et animum in te propensum, digni essent amore mutuo. Nunc ambo summam apud suos obtinent auctoritatem; Coletus etiam regiae maiestati intimus est et ad privatissimum colloquium quoties vult admittitur.