Latin · ~7 min
18.3 to 18.7
Erasmus, Scripta Selecta 18.3-7
Not analysed yet
Leo summus pontifex ad meam epistolam quam excusam legisti diligenter respondit; nec minus amanter quam diligenter adiecit alterum Breve, quo me sua sponte Regi Anglorum commendavit haudquaquam more vulgari; atque id nominatim adiecit, se id sua sponte facere nec a me nec a quoquam ut id faceret rogatum. Responderat uterque Cardinalis; verum hae literae in Germaniam missae sunt ad Richardum Paceum, hominem egregie doctum, qui nunc apud Helvetios oratorem gerit. Quin et Pontificis Brevia mihi non ante sunt reddita quam in Angliam redii; quae si tempore fuissent reddita, fortasse et Hieronymum Leoni dedicassem. Mihi vixdum in Brabantiam reverso illustrissimus princeps meus Carolus praebendam donavit satis et honorificam et copiosam. Revisi Britanniam salutaturus Maecenates meos et amicos veteres; repperi multo nostri quam reliqueram amantiores. Archiepiscopus cum semper amaret unice, nunc tantum adiunxit veteri in me studio ut ante parum amasse videri possit. Omnia sua mihi detulit; recusavi pecuniam. Abeunti donavit equum et calicem cum operculo elegantissimum inauratum, pollicitus apud mensarios pecuniam quantam iussero se depositurum. Novum Testamentum plurimos amicos mihi conciliavit ubique, tametsi nonnulli strenue reclamarint, praesertim initio; sed hi in absentem tantum et ferme tales ut nec legerint opus meum et, si legerint, non intellecturi. Scribe ad nos frequenter, doctissime Reuchline. Quicquid Antuuerpiam miseris ad Petrum Aegidium, scribam publicum, id mihi certo reddetur. Bene vale, Germaniae decus. Si Philippum iuvenem ad Roffensem miseris tuis commendatum literis, mihi crede, tractabitur humanissime et ad amplissimam fortunam provehetur; nec usquam continget plus otii ad optimas literas. Fortassis ille sitit Italiam. At his temporibus Italiam habet Anglia et, ni plane fallor, quiddam Italia praestantius. Rursum vale. Calecii VI Kalendas Septembres.