Latin · ~9 min
Lines 19.10-19.12
Erasmus, Scripta Selecta 19.10-12
Not analysed yet
Postridie pertrahor ad aedes Vicepraepositi; nam ad illum redibat periodus. Ibi cum praeter anguillam nihil esset piscium, --nimirum tempestas fuerat in culpa, cum ipse sit alioqui splendidus convivator --,expleo me pisce durato ventis, quem a baculo quo contunditur, Germani stockfisch vocant: nam eo alioqui satis delector; sed comperi partem huius adhuc crudam fuisse. A prandio, quoniam coelum erat pestilentissimum, in diversorium me confero. Iubeo excitari foculum. Confabulatur mecum canonicus ille, vir humanissimus, ferme sesquihoram. Deinde pactus cum auriga de manticis, rursus invitor ad cenam. Excuso, non proficio. Apparatus tum erat praelautus, sed mihi frustra. Ubi confovissem stomachum sorbitiuncula, domum me confero; dormiebam enim apud cantorem. Egredior; ibi corpus inane mire ad nocturnum coelum inhorruit. Nox gravis fuit.
Postridie mane rursus hausta cervisiola tepida cum paucis micis panis, equum conscendo morbidum et claudum; quo fuit incommodior equitatio. Iam sic affectus eram, ut magis conveniret lecto confoveri quam equo insidere. Sed ea regio non parum habet rusticitatis, commoditatis aut elegantiae minimum, et illic mihi ne valere quidem satis esset commodum, nedum aegrotare: quo magis libebat effugere. Latronum periculum (nam ibi summum erat) aut certe metum extudit morbi molestia. Confectis eo cursu quatuor passuum milibus perventum est ad Mosae Traiectum. Illic sorbitiuncula utcunque confoto stomacho, rursus inscensis equis Tongros adeo. Id oppidum abest tribus milibus passuum. Haec postrema equitatio mihi longe gravissima fuit. Incommodus incessus equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam pedibus, sed metuebam sudorem, et periculum erat ne nox in agris nos occupasset; itaque incredibili totius corporis cruciatu Tongros pervenio.
Iam ob inediam ac laborem inediae additum omnes corporis nervi defecerint; adeo ut nec firmus esset status aut incessus. Lingua --nam ea valebat --dissimulabam morbi magnitudinem. Hic cervisiaria sorbitiuncula foto stomacho cubitum eo. Mane iubeo conduci bigam tectam. Mihi visum est ob silices equo insidere, donec ad terrenam viam esset ventum. Conscendo maiorem equum, quod is commodius iret per saxa et pedibus certioribus. Vix conscenderam, contactus coelo frigido sentio oboriri glaucoma, posco pallium. Sed mox syncopis successit. Vel manu contacta poteram excitari. Ibi meus Ioannes cum ceteris astantibus passi sunt in equo sedentem mea sponte expergisci. Experrectus bigam ascendo.