Latin · ~9 min
Lines 19.13-19.15
Erasmus, Scripta Selecta 19.13-15
Not analysed yet
Iam eramus vicini oppido Divi Trudonis. Rursus inscendo equum, ne biga vectus viderer aegrotus. Rursus coelo vespertino offensus nauseo, sed citra syncopim. Offero duplum pretium bigario, ut me postridie vehat usque ad Tenas. Id oppidum abest a Tongris sex milibus passuum. Accipit conditionem. Hic hospes mihi notus narrat quam graviter tulerit Episcopus Leodiensis, quod se insalutato discessissem Basileam petens. Confoto stomacho sorbitiuncula eo cubitum. Hic forte quadrigam nactus, quae Lovanium peteret (aberat autem sex milibus passuum), in eam me conicio. Incredibili molestia vectus sum, ac paene intolerabili, sed tamen eo die ad horam septimam pervenimus Lovanium.
Non erat sententia petere meum cubiculum, vel quod suspicabar illic frigere omnia, vel quod nolebam committere ut, si pestis rumor ex me fuisset ortus, collegii commodis aliquo pacto officerem. Ad Theodoricum typographum diverto, amicum sincerum. Ea nocte eruperat inscio me maximum ulcus, iamque dolor conquieverat. Postridie accerso chirurgum. Apponit malagmata. Iam novum ulcus accesserat in tergo, quod minister fecerat Tongris, dum ob renum dolorem ungens me oleo rosaceo, digito calloso durius fricat costam quandam. Id post exulceratum est. Abiens chirurgus clam dicit Theodorico et famulo pestem esse; missurum quidem malagmata se, non venturum autem ipsum ad me. Accerso medicos, negant quicquam esse morbi: rursum alios consulo, idem affirmant. Accerso Hebraeum, is optabat tale corpus suum quale meum esset.
Cum non rediret uno atque altero die chirurgus, rogo Theodoricum quid sit in causa. Excusat ille nescio quid. At ego rem suspicans 'Quid?' inquam, 'Num iudicat esse pestem?' 'Hoc ipsum' inquit 'constanter affirmat; tres esse carbunculos.' Risi satis, nec ullam pestis imaginationem demitto in animum. Post dies aliquot venit chirurgi pater, inspicit, idem iudicat, et in os asseverat germanam esse pestem. Nec sic quidem mihi persuaderi potuit. Accerso clam alterum chirurgum magni nominis. Inspicit; is vero, ut erat homo rusticior, 'Non vererer' inquit, 'tecum cubare'; idem sentiebat Hebraeus. Accerso medicum quendam, cui plurimum tribuunt Lovanii; nam hic bonos esse medicos admodum est rarum. Rogo numquid mali portenderet corpus; negat. Narro de ulceribus, addens argumenta, quibus colligerem non esse pestem. Ulcera non erant nova neque sponte nata. Nulla febris, nullus insignis capitis dolor nisi ob iactionem, nulla somnolentia, palatum perpetuo sanissimum.