Latin · ~10 min
21.1 to 21.4
Erasmus, Scripta Selecta 21.1-4
Not analysed yet
(Erasmus Roterodamus Nicolao Vario Marvillano S.) Multa quidem nova cotidie nobis gignit hic Africa nostra, Nicolae carissime; sed quaedam eius sunt generis, ut nec tibi gratum arbitrer futurum legere nec mihi tutum scribere. Quod nuper accidit accipe. Ad duodecimum Calendas Octobris, evocatus amoenitate coeli, secesseram in hortum, quem Ioannes Frobenius satis amplum et elegantem meo commercatus est hortatu. Nam ibi soleo pomeridianis aliquot horis vel somnum obrepentem arcere vel assiduitatis taedium fallere, si quando invitat aeris temperies. Post deambulatiunculam conscenderam domunculam hortensem, iamque coeperam aliquid ex Chrysostomo vertere, cum interim vitreas fenestras ferit fulmen, sed tacitum ac lene. Primum suspicabar oculorum esse errorem. Cum rursus semel atque iterum effulsisset, demiror ac prospicio si se vertisset coelum, contractisque nubibus pluviam ac tempestatem minaretur. Ubi nihil video periculi, ad librum redeo. Mox auditur sonitus, sed obtusior. Ad eum modum poetae narrant Iovem ludere, si quando est hilarior; siquidem longe aliud fulminis genus erat quo gigantum moles disiecit ac Salmonea et Ixionem demisit in Tartara. Paulo post emicat plus fulgoris, et audio fragorem horribilem, cuiusmodi fere crepitus audiri solet, si quando fulminis ictus impegit se vehementius in aliquid solidum. Etenim cum agerem Florentiae eo tempore quo Iulius Pontifex, terrenus Iuppiter, tonabat ac fulminabat adversus Bononiam, magnam diei partem et tonabat vehementer et fulminabat, magnaque vis imbrium ruebat. Cum horribilis fragor insonuisset, territus subduxi me et ad ceteros redii. 'Aut me plane fallit' inquam 'animus, aut post hunc crepitum audietis aliquid parum laeti nuntii.' Et ecce non ita multo post, venit chirurgus nuntians in collegio virginum tres ictas; quarum una mox exanimata est, altera propemodum exstincta, tertia sic afflicta ut negaret esse spem vitae. Ad similem itaque sonitum surrexi et prospicio quae sit coeli facies. Ad laevam erat serenitas, ad dexteram conspicio novam nubis speciem, velut e terra sese proferentis in sublime, colore propemodum cinericio, cuius cacumen velut inflexum sese demittebat. Dixisses scopulum quempiam esse vertice nutantem in mare. Quo contemplor attentius, hoc minus videbatur nubi similis. Dum ad hoc spectaculum stupeo, accurrit famulorum unus quem domi reliqueram, admonens ut subito me domum recipiam; civitatem armatam in tumultu esse. Nam is mos est huic reipublicae, ut sicubi fuerit exortum incendium, confestim armati procurrunt ad tuendas portas ac moenia. Nec satis tutum est armatis occurrere; ferrum enim addit ferociam animis, praesertim ubi nihil est periculi. Hortus autem in quo studebam erat pone moenia. Recurro domum, multis obviis armatis. Aliquanto post rem totam didicimus, quae sic se habebat.