Latin · ~8 min
21.5 to 21.6
Erasmus, Scripta Selecta 21.5-6
Not analysed yet
Paucis ante diebus in unam turrim earum quibus moenia ex intervallis muniuntur, delata fuerant aliquot vasa pulveris bombardici. Ea cum magistratus iussisset reponi in summa camera turris, nescio quorum incuria reposita sunt in imam turrim. Quod si vis pulveris in summo fuisset, tectum modo sustulisset in aera, reliquis innocuis. Ac miro casu per rimas illas speculatorias fulmen illapsum attigit pulverem, moxque vasa omnia corripuit incendium. Primum impetus incendii tentavit an esset oneri ferendo possetque totam molem in altum tollere. Idque testantur qui viderunt turrim iuxta partes imas hiantem semel atque iterum, sed rursus in se coeuntem. Ubi vis ignis sensit molem esse graviorem quam ut totam posset subvehere, eo conatu relicto totam turrim in quatuor partes immani crepitu dissecuit, sed tanta aequalitate ut amussi geometrica factum videri posset, ac per aera aliam alio sparsit. Ipse pulvis accensus in altum se recepit, qui flamma consumpta cinericiae nubis praebebat speciem. Vidisses immania fragmenta turris, avium ritu, volitare per aera; quaedam ad ducentos passus deferri, qua dabatur liberum aeris spatium; alia civium domos longo tractu demoliri. Non procul a turri magistratus curarat exstruendas aediculas quasdam. Hae lateris unius impetum excepere. Tantus autem erat fragor tamque subitus, ut qui erant in propinquo putarent rupto coelo mundum in chaos abiturum. Nec ridiculum putabatur quod vulgo dici solet: Quid si coelum ruat? In agris multi sunt ruina oppressi, multi sic membris vel truncati vel afflicti ut miserandum spectaculum praeberent obviis: e quibus aiunt exstinctos numero duodecim, misere vexatos quatuordecim. Sunt qui credant hoc ostento quiddam portendi in futurum; ego nihil aliud arbitror significari quam incogitantiam eorum qui casum eum non usque adeo rarum non praecaverint. Nec mirum si pulvis ille levissimus disiecit saxeum aedificium: etiam si turrim eam undique ducentorum pedum cinxisset paries, ignis ille subitus ac vehemens disiectis obstaculis omnibus erupisset in suum locum. Quid autem vento mollius? Et tamen inclusus terrae cavis Boreas nonne montes totos concutit, terram hiatu diducit, et interdum campos spatiosos in collem erigit?