Latin · ~9 min
22.3 to 22.4
Erasmus, Scripta Selecta 22.3-4
Not analysed yet
Verum ut eo redeam, cuius gratia interieci hunc sermonem, erat illi iuxta morem horum temporum necessum praeter familiam, quam alere cogebatur numerosissimam, aulae regiae, totius regni negotiis etiam profanis dare operam; nec ibi moribus hodie receptum est ut summi praesules contionentur: tamen quod in hoc officii genere diminutum erat, abunde pensabat gemina vigilantia, partim prospiciens ne quis inutilis ad Dominici gregis curam adhiberetur, partim multos sua liberalitate fovens in literarum studiis, quos sperabat ad bonam frugem evasuros. In hos erat tam exposita liberalitas, ut moriens nihil reliquerit praesentis pecuniae, sed aeris alienis nonnihil; tametsi non deerat unde id dissolvi posset. Haec nequaquam loquor ad gratiam. Amavi vivum nec minus amo mortuum; quod enim in illo amabam non periit. Si supputem quicquid ille dare mihi paratus erat, immensa fuit eius in me liberalitas; si ad calculum vocemus quod accepi, sane modicum est. Unicum modo sacerdotium in me contulit, immo non dedit sed obtrusit constanter recusanti, quod esset eius generis ut grex pastorem requireret, quem ego linguae ignarus praestare non poteram. Id cum vertisset in pensionem, sentiretque me et eam pecuniolam gravatim accipere, quod e populo cui nihil prodessem colligeretur, sic me consolatus est vir egregie pius: 'Quid' inquit 'magni faceres, si uni agresti popello praedicares? Nunc libris tuis omnes doces pastores fructu longe uberiore; et indignum videtur si ad te paulum redit stipis ecclesiasticae? Istam sollicitudinem in me recipio. Providebo ne quid illi desit ecclesiae.' Idque fecit; nam submoto cui resignarem sacerdotium (is erat illi a suffragiis, homo variis distractus negotiis) alium praefecit iuvenem rei theologicae peritum, probatis et integris moribus. Reverendissimum dominum Ioannem Fischerum, Roffensem episcopum, quod cum aliis omnibus officiis praesule dignis, tum praecipue studio docendi populum verum praestaret episcopum, sic amabat, sic venerabatur, quasi ille fuit metropolitanus, ipse ei suffraganeus. Hoc testimonium defuncto patrono citra adulationis suspicionem praebere licet. Nec ille meis eget laudibus, nec ego ullum adulationis praemium ab eo exspecto. Sed haec ea gratia commemoravi ut ostenderem exemplar, quod secuti huius aetatis antistites facile possint pensare detrimentum officii, quod variis distenti negotiis ad contionandum non habeant vacuum tempus: tum quibus rationibus sibi possint dies reddere longiores, ut ad varias curas et tempus et animus et valetudo sufficiat.