Latin · ~11 min
22.1 to 22.2
Erasmus, Scripta Selecta 22.1-2
Not analysed yet
Nunc fieri videmus ut ex iis qui in diatribis theologicis diutius exercitati sunt, quam plurimi prodeant ad disputandum arguti, ad contionandum accommodi perquam pauci. Hic mihi succurrit vir omnium memoria seculorum dignus, Guilhelmus Waramus, archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae primas, non ille quidem titulo sed re theologus. Erat enim iuris utriusque doctor, legationibus aliquot feliciter obeundis inclaruit et Henrico regi eius nominis septimo, summae prudentiae principi, gratus carusque factus est. His gradibus evectus est ad Cantuariensis ecclesiae fastigium, cuius in ea insula prima est dignitas. Huic oneri per se gravissimo additum est aliud gravius. Coactus est suscipere cancellarii munus, quod quidem apud Anglos plane regium est; atque huic uni honoris gratia, quoties in publicum procedit, regia corona sceptro regio imposita gestatur. Nam hic est velut oculus, os ac dextra regis, supremusque totius regni Britannici iudex. Hanc provinciam annis compluribus tanta dexteritate gessit, ut diceres illum ei negotio natum, nulla alia teneri cura. Sed idem in his quae spectabant ad religionem et ecclesiasticas functiones tam erat vigilans et attentus ut diceres eum nulla externa cura distringi. Sufficiebat illi tempus ad religiose persolvendum sollemne precum pensum, ad sacrificandum fere cotidie, ad audiendum praeterea duo aut tria sacra, ad cognoscendas causas, ad excipiendas legationes, ad consulendum regi si quid in aula gravius exstitisset, ad visendas ecclesias sicubi natum esset aliquid quod moderatorem postularet, ad excipiendos convivas saepe ducentos: denique lectioni suum dabatur otium. Ad tam varias curas uni sufficiebat et animus et tempus, cuius nullam portionem dabat venatui, nullam aleae, nullam inanibus fabulis, nullam luxui aut voluptatibus. Pro his omnibus oblectamentis erat illi vel amoena quaepiam lectio vel cum erudito viro colloquium. Quanquam interdum episcopos, duces et comites habebat convivas, semper tamen prandium intra spatium horae finiebatur. In splendido apparatu quem illa dignitas postulabat, dictu incredibile quam ipse nihil deliciarum attigerit. Raro gustabat vinum, plerumque iam tum septuagenarius bibebat pertenuem cervisiam, quam illi biriam vocant, eamque ipsam perparce. Porro cum quam minimum ciborum sumeret, tamen comitate vultus ac sermonum festivitate omne convivium exhilarabat. Vidisses eandem pransi et impransi sobrietatem. A cenis in totum abstinebat, aut si contigerant familiares amici, quorum de numero nos eramus, accumbebat quidem, sed ita ut paene nihil attingeret ciborum. Si tales non dabantur, quod temporis cenae dandum erat, id vel precibus vel lectioni impendebat. Atque ut ipse leporibus scatebat mire gratis, sed citra morsum atque ineptiam, ita liberioribus iocis amicorum delectabatur. A scurrilitate et obtrectatione tam abhorrebat quam quisquam ab angui. Sic ille vir eximius sibi faciebat dies abunde longos, quorum brevitatem multi causantur. Et tamen isti qui subinde queruntur ad seria negotia sibi deesse otium, bonam diei partem, interdum et noctis, perdunt in rebus non necessariis.