Latin · ~10 min
24.1 to 24.4
Erasmus, Scripta Selecta 24.1-4
Not analysed yet
(Erasmus Roterodamus Iodoco Ionae Erphordiensi S. D.) Quod tam impense rogas, vir optime, ut tibi Ioannis Coleti vitam paucis velut in brevi tabella depingam, hoc faciam lubentius, quod suspicor te tibi quaerere egregium aliquod pietatis exemplar, ad quod tuum institutum attemperes. Equidem, mi Iona carissime, ut fatear me cum multis habuisse consuetudinem quorum integritas mihi valde probaretur, tamen nullum adhuc vidi in cuius moribus nescio quid adhuc Christianae puritatis non desiderarem, quoties ad horum duorum sinceritatem conferrem aliquem; quorum alterum mihi nosse contigit apud oppidum Artesiae, quod vulgo dicitur sancti Audomari, cum huc me pestis, hac sane in parte mihi felix, Lutetia propulisset; alterum in Britannia, quo me Montioii mei caritas pertraxerat. Lucrum facies, cuius scio te avidissimum; pro uno duos dabo. Prior dictus est Ioannes Vitrarius, ordinis Franciscani --nam in hoc vitae genus adolescens inciderat; meo iudicio nulla ex parte posthabendus Coleto, nisi quod ob servitutem instituti minus multis prodesse poterat. Annos natus erat ferme quadraginta quatuor cum hominem nosse coeperam; ac statim adamare me coepit, hominem sui multum dissimilem. Erat auctoritatis maximae apud optimos quosque, multis magnatibus gratissimus, corpore procero et eleganti, natura felici, animo sic excelso ut nihil esset illo humanius. Scotias argutias puer imbiberat, quas ne prorsus improbabat, quod quaedam scite dicerentur licet sordidis verbis, nec rursus magni faciebat. Ceterum, ubi contigisset Ambrosium, Cyprianum, Hieronymum degustare, mirum quam prae his illa fastidiebat. Nullius ingenium magis admirabatur in sacris literis quam Origenis: cumque cavillarer me mirari, quod hominis haeretici scriptis delectaretur, ille mira alacritate 'Fieri non potuit' inquit 'quin hoc pectus inhabitarit Spiritus sanctus, unde tot libri tam eruditi tanto ardore scripti prodierunt'. Quanquam autem illud vitae institutum, in quod per inscitiam aetatis fuerat vel delapsus vel pertractus, nequaquam probabat, subinde dictitans apud me fatuorum esse vitam potius quam religiosorum ad nolae signum dormire, expergisci, redormiscere, loqui, tacere, ire, redire, cibum capere, desinere pastu, denique nihil non facere ad praescriptum humanum potius quam ad Christi regulam: nihil iniquius esse quam inter tam inaequales aequalitatem, maxime quod illic saepenumero coelestia ingenia ac melioribus rebus nata, caerimoniis et constitutiunculis humanis aut etiam livore sepelirentur: tamen nec cuiquam unquam fuit auctor mutandae vitae, nec ipse quicquam huiusmodi molitus est, paratus omnia ferre potius quam ulli mortalium offendiculo esse, Pauli sui exemplum in hoc quoque referens. Nihil autem erat tam iniquum quod ille pacis servandae studio non summa cum alacritate perpeteretur.