Latin · ~9 min
24.5 to 24.7
Erasmus, Scripta Selecta 24.5-7
Not analysed yet
Libros divinos, praesertim epistolas Pauli, sic edidicerat, ut nemo melius teneret ungues digitosque suos quam ille Pauli sui sermones. Dedisses initium ex quacunque parte, ille mox totam epistolam absque ullo lapsu fuisset prosecutus. Ambrosii pleraque tenebat memoriter. Vixque credibile est quantum item ex aliis orthodoxis veteribus memoria complecteretur. Praestitit hoc illi partim memoria natura felix, partim assidua meditatio. Rogatus a me in familiari colloquio, quibus modis praepararet animum suum iturus ad contionandum, respondit se solitum in manus sumere Paulum, et in eius lectione tam diu commorari, donec sentiret incalescere pectus. Illic haerebat, addens igneas ad Deum preces, donec admoneretur esse tempus incipiendi. Non dividebat fere contiones suas; id quod vulgus ita facit, quasi secus facere non liceat; unde fit ut frequenter sit frigidissima distinctio. Quanquam omnis illa distinctionum cura frigus addit orationi, et artificii significationem praebens fidem elevat dicentis. At hic perpetuo quodam sermonis fluxu connectebat sacram Epistolam cum Evangelica lectione, ut auditor domum rediret et eruditior et inflammatior ad studium pietatis. Neque gesticulationibus ineptiebat nec vociferationibus tumultuabatur, sed totus apud se sic promebat verba, ut sentires ex ardenti ac simplici sed sobrio pectore proficisci: nec usquam immorabatur ad taedium usque, neque iactabat sese variis citationibus nominum, quemadmodum nunc e Scoto, Thoma, Durando, nunc ex iuris utriusque libris, nunc e philosophis, nunc e poetis centones frigidos consarcinat, quo populo nihil nescire videantur. Totus sermo quem promebat erat sacrae scripturae plenus, nec aliud ructare poterat. Amabat quod loquebatur. Nonnunquam septies contionabatur uno die, nec unquam illi deerat sermonis eruditi copia, quoties de Christo loquendum erat. Quanquam tota illius vita nihil erat nisi sacra contio. Erat alacer minimeque tetricus in convivio: sed sic ut nullam unquam praeberet speciem levitatis aut ineptiae, luxus aut intemperantiae multo minus. Miscebat sermones eruditos, plerumque sacros, et ad pietatem facientes. Talia erant colloquia, si quis illum adibat; aut si quem ille visebat, aut si quo faciebat iter, habebat potentes amicos, qui illi in itinere mulum aliquoties aut equum subiciebant, quo commodius liceret confabulari; ibi promebat vir optimus exhilarato spiritu quae nullis gemmis poterant aestimari. Neminem ab se tristem dimittebat, immo neminem non dimittebat meliorem et ad pietatis amorem animatiorem.