Latin · ~7 min
24.29 to 24.31
Erasmus, Scripta Selecta 24.29-31
Not analysed yet
Cum nemo magis faveret Christianae pietati, tamen erga monasteria, quae nunc falso nomine pleraque sic vocantur, minimum habebat affectus; eisque aut nihil aut quam minimum largiebatur, ac ne moriens quidem aliquid illis decidit: non quod invisos haberet ordines, sed quod homines suae professioni non respondebant. Nam ipsi in votis erat se prorsus ab hoc mundo extricare, sicubi repperisset sodalitium vere coniuratum in vitam Evangelicam. Atque id negotii mihi delegarat Italiam adituro, narrans sese apud Italos comperisse quosdam monachos vere prudentes ac pios. Nec enim ille iudicabat esse religionem quam vulgus iudicat, cum sit aliquoties ingenii penuria. Laudabat et Germanos aliquot, apud quos residerent etiamnum priscae religionis vestigia. Dictitare solebat se nusquam reperire minus corruptos mores quam inter coniugatos, quod hos affectus naturae, cura liberorum ac res familiaris ita veluti cancellis quibusdam distringerent, ut non possent in omne flagitii genus prolabi. Nulli mortalium generi erat infensior quam episcopis qui pro pastoribus lupos agerent; nec ullos magis exsecrabatur, quod cultu sacro, caerimoniis, benedictionibus ac veniolis sese venditarent populo, cum toto pectore servirent mundo, hoc est gloriae et quaestui. E Dionysio ceterisque priscis theologis quaedam hauserat, quibus non ita favebat, ut usquam contenderet adversus decreta ecclesiastica, sed tamen ut minus esset iniquus iis qui non probarent sic passim in templis adorari imagines pictas, ligneas, saxeas, aereas, aureas, argenteas: item iis qui dubitarent an sacerdos insigniter ac palam improbus conficeret aliquid sacramentali functione; haudquaquam favens istorum errori, sed indignans iis qui vita palam et undique contaminata praeberent causam huiusmodi suspicionis. Collegia quae multo magnificoque sumptu sunt apud Anglos instituta, dicebat officere bonis studiis, nec aliud esse quam invitabula otiosorum: neque scholis publicis perinde multum tribuebat, quod ambitio profitendi et quaestus omnia vitians corrumperet sinceritatem omnium disciplinarum.