Latin · ~7 min
24.27 to 24.28
Erasmus, Scripta Selecta 24.27-28
Not analysed yet
Nunquam vidi ingenium felicius, atque ob id similibus ingeniis unice delectabatur: sed ad haec se malebat demittere quae praepararent ad immortalitatem vitae futurae. Nulla in re non philosophabatur, si quando se laxabat fabulis amoenioribus. In pueris ac puellis delectabat naturae puritas ac simplicitas, ad cuius imitationem suos vocat Christus, angelis eos solitus comparare. Iam ut alteram exsolvam partem, opinionibus a vulgo multum dissidebat, sed mira prudentia hac in re sese attemperabat aliis, ne quos offenderet, aut ne quid labis in famam contraheret; non ignarus quam iniqua sint hominum iudicia, quamque prona in malum credulitas, quantoque facilius sit maledicis linguis contaminare famam hominis quam benedicis sarcire. Inter amicos ac doctos liberrime profitebatur quid sentiret. Scotistas, quibus hominum vulgus ceu peculiare tribuit acumen, aiebat sibi videri stupidos et hebetes et quidvis potius quam ingeniosos; nam argutari circa alienas sententias ac verba, nunc hoc arrodere, nunc illud, et omnia minutatim dissecare, ingenii esse sterilis et inopis. Thomae tamen, nescio qua de causa iniquior erat quam Scoto. Etenim cum hunc apud illum aliquando laudarem ut inter recentiores non aspernandum, quod et sacras literas et auctores veteres videretur evolvisse (cuius rei suspicionem mihi fecerat Catena quae vocatur Aurea) et aliquid haberet in scriptis affectuum, semel atque iterum dissimulavit obticescens. Verum ubi rursus in alio colloquio inculcarem eadem vehementius, obtuitus est me, velut observans serione haec dicerem necne; cum animadverteret me ex animo loqui, tanquam afflatus spiritu quodam, 'Quid tu' inquit, 'mihi praedicas istum, qui nisi habuisset multum arrogantiae, non tanta temeritate tantoque supercilio definisset omnia? et nisi habuisset aliquid spiritus mundani, non ita totam Christi doctrinam sua profana philosophia contaminasset.' Admiratus sum hominis impetum, coepique diligentius eius viri scripta evolvere. Quid verbis est opus? omnino decessit aliquid meae de illo existimationi.