Latin · ~8 min
26.14 to 26.15
Erasmus, Scripta Selecta 26.14-15
Not analysed yet
Animus est a sordido lucro alienissimus. Liberis suis semovit e facultatibus quod illis satis esse putat; quod superest largiter effundit. Cum advocationibus adhuc aleretur, nulli non dedit amicum verumque consilium, magis illorum commodis prospiciens quam suis; plerisque solitus persuadere uti litem conponerent, minus enim hic fore dispendii. Id si minus impetrabat, tum rationem indicabat qua possent quam minimo dispendio litigare, quando quibusdam hic animus est, ut litibus etiam delectentur. In urbe Londoniensi, in qua natus est, annos aliquot iudicem egit in causis civilibus. Id munus ut minimum habet oneris (nam non sedetur nisi die Iovis usque ad prandium), ita cum primis honorificum habetur. Nemo plures causas absolvit, nemo se gessit integrius; remissa plerisque pecunia quam ex praescripto debent qui litigant. Siquidem ante litis contestationem actor deponit tres drachmas, totidem reus, nec amplius quicquam fas est exigere. His moribus effecit ut civitati suae longe carissimus esset. Decreverat autem hac fortuna esse contentus, quae et satis haberet auctoritatis, nec tamen esset gravibus obnoxia periculis. Semel atque iterum extrusus est in legationem; in qua cum se cordatissime gessisset, non conquievit serenissimus rex Henricus eius nominis octavus, donec hominem in aulam suam pertraheret. Cur enim non dicam pertraheret? Nullus unquam vehementius ambiit in aulam admitti quam hic studuit effugere. Verum cum esset optimo regi in animo familiam suam eruditis, gravibus, cordatis et integris viris differtam reddere, cum alios permultos, tum Morum in primis accivit; quem sic in intimis habet, ut a se nunquam patiatur discedere. Sive seriis utendum est, nihil illo consultius; sive visum est regi fabulis amoenioribus laxare animum, nullus comes festivior. Saepe res arduae iudicem gravem et cordatum postulant; has sic Morus discutit, ut utraque pars habeat gratiam. Nec tamen ab eo quisquam impetravit ut munus a quoquam acciperet. Felices res publicas, si Mori similes magistratus ubique praeficeret princeps! Nec interim ullum accessit supercilium.