Latin · ~9 min
26.16 to 26.18
Erasmus, Scripta Selecta 26.16-18
Not analysed yet
Inter tantas negotiorum moles et veterum amiculorum meminit et ad literas adamatas subinde redit. Quicquid dignitate valet, quicquid apud amplissimum regem gratia pollet, id omne iuvandae reipublicae, iuvandis amicis impendit. Semper quidem adfuit animus de cunctis bene merendi cupidissimus, mireque pronus ad misericordiam: eum nunc magis exserit, quando potest plus prodesse. Alios pecunia sublevat, alios auctoritate tuetur, alios commendatione provehit: quos alioqui iuvare non potest, his consilio succurrit: nullum unquam a se tristem dimisit. Diceres Morum esse publicum omnium inopum patronum. Ingens lucrum sibi putat accessisse, si quem oppressum sublevavit, si perplexum et impeditum explicuit, si alienatum redegit in gratiam. Nemo lubentius collocat beneficium, nemo minus exprobrat. Iam cum tot nominibus sit felicissimus, et felicitatis comes fere soleat esse iactantia, nullum adhuc mortalium mihi videre contigit qui longius abesset ab hoc vitio. Sed ad studiorum commemorationem redeo, quae me Moro mihique Morum potissimum conciliarent. Primam aetatem carmine potissimum exercuit. Mox diu luctatus est, ut prosam orationem redderet molliorem, per omne scripti genus stilum exercens; qui cuiusmodi sit, quid attinet commemorare? tibi praesertim qui libros eius semper habeas in manibus. Declamationibus praecipue delectatus est, et in his, materiis paradoxis, quod in his acrior sit ingeniorum exercitatio. Unde adolescens etiamnum dialogum moliebatur, in quo Platonis communitatem ad uxores usque defendit. Luciani Tyrannicidae respondit, quo in argumento me voluit antagonistam habere; quo certius periculum faceret ecquid profecisset in hoc genere. Utopiam hoc consilio edidit, ut indicaret quibus rebus fiat ut minus commode habeant respublicae; sed Britannicam potissimum effinxit, quam habet penitus perspectam cognitamque. Secundum librum prius scripserat per otium; mox per occasionem primum adiecit ex tempore. Atque hinc nonnulla dictionis inaequalitas. Vix alium reperias qui felicius dicat ex tempore; adeo felici ingenio felix lingua subservit. Ingenium praesens et ubique praevolens, memoria parata; quae cum omnia habeat velut in numerato, prompte et incontanter suggerit quicquid tempus aut res postulat. In disputationibus nihil fingi potest acutius, adeo ut summis etiam theologis saepe negotium facessat, in ipsorum harena versans. Ioannes Coletus, vir acris exactique iudicii, in familiaribus colloquiis subinde dicere solet Britanniae non nisi unicum esse ingenium; cum haec insula tot egregiis ingeniis floreat.