Latin · ~8 min
26.19 to 26.21
Erasmus, Scripta Selecta 26.19-21
Not analysed yet
Verae pietatis non indiligens cultor est, etiam si ab omni superstitione alienissimus. Habet suas horas, quibus Deo litet precibus, non ex more, sed e pectore depromptis. Cum amicis sic fabulatur de vita futuri seculi, ut agnoscas illum ex animo loqui neque sine optima spe. Ac talis Morus est etiam in aula. Et postea sunt qui putent Christianos non inveniri nisi in monasteriis. Tales viros cordatissimus rex in familiam suam atque adeo in cubiculum non solum admittit verum etiam invitat; nec invitat modo verum etiam pertrahit. Hos habet arbitros ac testes perpetuos vitae suae, hos habet in consiliis, hos habet itinerum comites. Ab his stipari gaudet potius quam luxu perditis iuvenibus aut mulierculis, aut etiam torquatis Midis aut insinceris officiis; quorum alius ad voluptates ineptas avocet, alius ad tyrannidem inflammet, alius ad expilandum populum novas technas suggerat. In hac aula si vixisses, Huttene, sat scio rursum aliam aulam describeres, et aulas odisse desineres. Quanquam tu quoque cum eo principe vivis ut integriorem nec optare possis; neque desunt qui rebus optimis faveant. Sed quid ista paucitas ad tantum examen insignium virorum, Montioii, Linacri, Pacaei, Coleti, Stocschleii, Latimeri, Mori, Tunstalli, Clericiatque aliorum his adsimilium? quorum quemcunque nominaveris, mundum omnium virtutum ac disciplinarum semel dixeris. Mihi vero spes est haudquaquam vulgaris fore ut Albertus, unicum his temporibus nostrae Germaniae ornamentum, et plures sui similes in suam allegat familiam, et ceteris principibus gravi sit exemplo, ut idem et ipsi suae quisque domi facere studeant. Habes imaginem ad optimum exemplar a pessimo artifice non optime delineatam. Ea tibi minus placebit, si continget Morum nosse propius. Sed illud tamen interim cavi, ne mihi possis impingere, quod tibi minus paruerim, neve semper opprobres nimium breves epistolas. Etiamsi haec nec mihi scribenti visa est longior, nec tibi legenti, sat scio, prolixa videbitur: id faciet Mori nostri suavitas. Bene vale.