Latin · ~7 min
7.1 to 7.3
Erasmus, Scripta Selecta 7.1-3
Not analysed yet
(Erasmus Domino Ioanni Sixtino S. D.) Quam vellem nuper, ut exspectaram, ita nostro illi convivio interfuisses; vero inquam convivio, non symposio. Mihi quidem omnino nullum unquam fuit suavius, lautius, mellitius. Deerat nihil. Belli homunculi, tempus lectum, locus lectus, apparatus non neglectus. Iis lautitiis ut vel Epicurum ipsum, iis sermonibus conditum erat ut vel Pythagoram delectare posset. Homunculi non belli solum verum etiam bellissimi, et eiusmodi qui Academiam possent facere, non modo convivium. Quinam, inquies? Accipe, quo magis te doleas abfuisse. Primum Richardus prior, ille Charitum antistes; tum Theologus is, qui eodem die Latinam habuerat contionem, vir tum modestus tum eruditus; deinde Philippus ille tuus, homo lepidissimae festivitatis. Praesidebat Coletus veteris illius theologiae vindex atque assertor. Accumbebat dextra Prior, homo (ita me deus amet) non minus mirabili mixtura ex omnium literarum generibus omnibus, quam ex summa humanitate summaque item integritate conflatus. Ad laevam recentior ille Theologus, cui nos quidem laevum latus clausimus, ne poeta convivio deesset. Ex adverso Philippus, ne non adesset iurisperitus. Accumbit deinceps mixtum et sine nomine vulgus. His ordinibus ita digestis statim bellum oritur inter pocula, non tamen ex poculis neque poculentum. Cum variis de rebus parum conveniebat, tum de hac pugna erat acerrima. Dicebat Coletus Caym ea primum culpa Deum offendisse, quod tanquam conditoris benignitate diffisus suaeque nimium confisus industriae terram primus proscidisset, cum Abel sponte nascentibus contentus oves pavisset. Contra, nos pro se quisque niti, Theologus ille syllogismis, ego rhetoriis. Ne Hercules quidem contra duos, aiunt Graeci. At ille unus vincebat omnes; visus est sacro quodam furore debacchari ac nescio quid homine sublimius augustiusque prae se ferre. Aliud sonabat vox, aliud tuebantur oculi, alius vultus, alius aspectus, maiorque videri, afflatus est numine quando.