Latin · ~15 min
7.4 to 7.6
Erasmus, Scripta Selecta 7.4-6
Not analysed yet
Tandem cum et longius processisset disputatio, et esset quam ut convivio conveniret gravior atque severior, tum ego meis, hoc est poetae, partibus functurus, ut et eam contentionem discuterem et festiviore fabella prandium exhilararem, 'Res' inquam 'perantiqua est et ex vetustissimis auctoribus repetenda; de qua quid ipse in literis reppererim exponam, si prius detis fidem vos id quod sum narraturus pro fabula non habituros.' Ubi promiserant, 'Incidimus' inquam 'olim in vetustissimum codicem, cuius et titulum et auctorem aetas aboleverat tineaeque bonis literis semper infestae deroserant. In eo unica tantum pagina nec erat carie vitiata nec a tineis aut soricibus arrosa, Musis credo quae sua sunt tutantibus. In ea me hac ipsa de re, de qua decernitis, legere memini aut veram aut, si vera non est, certe veri simillimam narrationem; quam si vultis recensebo.' Iubentibus illis 'Erat' inquam 'Caym ille homo quemadmodum industrius, ita famelicus et avidus. Is a parentibus persaepe audierat in viridario illo unde fuissent depulsi, segetes sua sponte provenire laetissimas spicis amplissimis, granis praegrandibus, culmis adeo proceris ut alnum nostratem aequarent; eis nec lolium nec spinam ullam aut carduum internasci. Haec cum ille probe meminisset videretque eam tellurem quam tum vexabat aratro, vix malignam minutamque frugem producere, dolum addidit industriae. Angelum illum paradisi custodem adiit, eumque veteratoriis technis adortus magnis promissis corrupit, ut sibi ex felicioribus illis segetibus vel paucula grana clam largiretur. Dicebat Deum iam olim huius rei securum ac neglegentem esse; tum si maxime rescisset, facile impune futurum, cum res esset nullius momenti, modo de pomis illis nihil attingeretur, de quibus solis fuisset interminatus Deus. '"Eia" inquit "ne ianitor sis nimium diligens. Quid si ingrata etiam est illi nimia tua sedulitas? Quid si falli etiam cupit, magisque illum hominum callida industria quam iners otium delectabit? An vero tu tibi isto munere magnopere places? Ex angelo carnificem te fecit, ut miseros nos et perditos crudelis arceres a patria; te foribus cum rhomphaea alligavit, cui muneri nos canes nuper coepimus addicere. Nos quidem sumus miserrimi, at tu mihi videris conditione non paulo afflictiore. Nos quidem paradiso caremus, quia pomum nimium dulce gustavimus. Tu ut inde nos arceas, pariter et coelo cares et paradiso; hoc miserior, quod nobis quidem huc atque illuc, quo fert animi libido, vagari liberum est. Habet et haec nostra regio, si nescis, quibus exsilium nostrum consolemur, nemora comis virentibus, mille arborum genera et quibus vixdum invenimus vocabula, fonticulos passim ex clivis, ex rupibus scaturientes; flumina limpidissimis aquis ripas herbidas lambentia, montes aerios, valles opacas, ditissima maria. Nec dubito quin in intimis illis suis visceribus claudat tellus aliquid bonarum mercium; quas ut eruam, scrutabor omnes eius venas, aut si mihi defuerit aetas, nepotes certe mei facient. Sunt et hic aurea mala, sunt fici pinguissimi, sunt frugum omniiuga genera. Multa adeo passim sponte nascuntur ut paradisum istum non magnopere desideremus, si liceat hic aeternum vivere. Infestamur morbis; et huic rei inveniet remedium humana industria. Video herbas mirum quiddam spirantes. Quid si et hic inveniatur aliqua quae vitam faciat immortalem? Nam scientia ista non video quid ad rem pertineat. Quid mihi cum his quae nihil ad me attinent? Quanquam in hac parte non cessabo, quando nihil est quod non expugnet pertinax industria. Ita nos pro uno hortulo mundum latissimum accepimus, tu utrinque exclusus nec paradiso frueris neque coelo neque terra, perpetuo his affixus foribus, rhomphaeam semper versans, quid nisi ut cum vento pugnes? Eia age, si sapis, tibi simul et nobis consule. Da quod sine tuo detrimento largiri potes, et accipe nostra vicissim quae tibi facimus communia. Miser fave miseris, exclusus exclusis, damnatis damnatior."