Latin · ~8 min
9.1 to 9.3
Erasmus, Scripta Selecta 9.1-3
Not analysed yet
(Erasmus Batto S. P.D.) Multis nominibus tibi gratias agere debeo, mi Batte, qui vigilias meas, hoc est opes, miseris, cum mature, quod non soles, tum optima fide, ut consuesti facere; denique per tabellionem non modo diligentem verum etiam facundum, ita ut mihi non illius labori modo verum etiam orationi fuerit referenda merces. Verum artem arte lusimus et iuxta vetus proverbium contra Cretensem Cretizavimus. Anglica fata Parisios usque nos sunt persecuta. En tibi alteram narro tragoediam priore etiam atrociorem! Pridie Calendas Februarias Ambianos pervenimus, bone deus, quam duro itinere! Iuno, opinor, aliqua rursus Aeolum in nos excitarat. Ego cum iam de via ita essem affectus ut morbum etiam metuerem, coepi de equis conducendis cogitare, non paulo praestare ratus corpusculo quam nummulis parcere. Et hic sunt ad perniciem secunda omnia. Dum diversorium solitum peto, obiter forte aedes praetereo quasdam equis locandis inscriptas. Ingredior, advocatur locator, homo effigie et habitu ita adamussim Mercurium referens ut mihi primo quoque congressu furis suspicionem dederit. Convenit de mercede. Conductis duobus equis iter sub vesperum ingredimur, comitante iuvene quodam, quem generum esse suum aiebat, qui iumenta domum referret. Postridie ad viculum quendam, cui divo Iuliano nomen est, perventum est et quidem multa adhuc luce, locum latrocinio destinatum. Ego ut pergeremus hortabar. Ille latronis discipulus causari, equos non esse supra vires defatigandos, satius esse illic pernoctare ac postridie id dispendii anticipata luce sarcire. Non repugnabam magnopere, nihil etiamdum sceleris suspicans. Iam propemodum cenaveramus, cum ministra iuvenem illum una nobiscum accumbentem a convivio sevocat, alteri equo nescio quid mali esse dictitans. Discedit adolescens sed eo vultu ut aliud nuntiatum intellegeres. Ego continuo puellam revocans, 'Heus' inquam 'filia, uter equorum male habet, meusne an huius?' Nam aderat Anglus itineris mei comes. 'Et quid tandem est mali?' Illa conscientiam constanter dissimulare non valens subrisit, et figmentum confessa venisse notum quendam aiebat, qui iuvenem ad colloquium evocasset.