Latin · ~10 min
9.4 to 9.5
Erasmus, Scripta Selecta 9.4-5
Not analysed yet
Nec ita multo post locator ipse, qui iugulos nostros victimae destinarat, cenaculum ingreditur. Nos admirari, rogare quidnam accidisset, quod tam inexspectatus atque improvisus adesset. Ait se rem adferre flebilem, filiam suam, eius iuvenis uxorem, ita ab equo calcibus percussam ut iam animam propemodum ageret; tumultuario itinere sese accurrisse, ut eum domum revocaret. Mihi iam tum commentum obolere coepit. Utriusque vultum et gestus curiosius observo. In locatore ilico inconstantiam quandam animadverto, in iuvene stuporem qui e regione accumbebat; ac mecum protinus Ciceronianum illud, Nisi fingeres, non sic ageres. Iam mihi nihil agendum putabam, nisi ut ab homine absolverer, quippe qui nihil usquam viderem quod non latrocinium saperet. Augebant anteacta suspicionem, quod cum Ambianis de mercede convenisset, ille data opera me rogavit quasnam esset pecunias accepturus. Subito aderant, nec scio unde emersissent, qui sermonibus adiuvabant fabulam. Mihi laudabant locatorem, gratulabantur de tali comite, me vicissim locatori commendabant. Rogabat semel atque iterum locator ecquem haberem postulatum, id est nomisma rarius. Nego mihi esse. Deprompsi scutatum unum atque alterum, qui tametsi satis probarentur, tamen blandius efflagitabat ut e multis quos habere me putabat, unum aliquem bellissimum darem. Est enim hoc huius sceleratissimae artis caput, explorare quantum quisque viator secum portet. Ostendebam quos tum habebam, e quibus ille bellissimum sibi retinuit. Accedebant ad maleficii coniecturam quaedam a iuvene in itinere dicta ac facta; quae consilio soceri de composito praeparata videri possent. E duobus equis alter erat ignavissimus, ut in fuga nihil futurum esset praesidii. Is cui ego insidebam, in collo vulnus ingens habebat adhuc unguentis oblitum. Non ita procul aberamus ab urbe, rogat iuvenis sibi liceat a tergo meo in lumbos equi conscendere, iumentum assuetum ferendis duobus, ne quid metuerem equo. 'Sero' inquit 'exivimus, hoc celerius perveniemus.' Passus sum; oritur sermo variis de rebus. Sic loquitur de socero quasi non optime de illo sentiret. Est et hoc unum e latronum mysteriis. Interea crumena mea defluit in tergum, inerant autem octo ferme coronati aurei. Is reponit ad umbilicum. Rursum defluentem reponit, admonens ut crumena semper sit in oculis. Ego ridens 'Quorsum' inquam 'attinet servare vacuam?' Obscura iam nocte nemus quoddam emensi tandem in vicum quendam emersimus. Iuvenis circumspectans fingit se nescire ubinam locorum esset, ducit nos in aedes nescio quas. Iubeo ut iuvenis ipse se curet suo more, nos utrique ieiuni cubitum imus. Anglus hoc religioni dabat, ego valetudini; nam graviter e stomacho laborabam. Accedit mulier, nobis ut putabat altum dormientibus, multa cum ignoto illo, ut simulabat, iuvene familiarissime collocuta est. Tandem iuvene submonente reliquus sermo sibilis peractus est, ut exaudire non possem.