Latin
Lines 1.16-1.17
Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.16-17
Not analysed yet
12. Set ut retro vertam sermonem, mortuo Sicone, Sicardus monarchiam solum optinuit, qui iam cum patre saepius memorato per aliquot feliciter imperaverat annos; coepitque populum sibi commissum ex levitate animi beluina voracitate insequi ac crudeliter laniare. Inter haec, ut Asverus Aman, ita iste praetulit caeteris Rofridum quendam, filium Dauferii cognomento Prophetae, cuius consilii sub versione multa sacrilega ac blasima patrabat. Fuit autem idem vir in mundanis rebus prudens, et nimium versutus, et ultra quam credi potest callidus; adeo enim circumvenit praestigiis suis fallacibus supradictum virum, ut illo absente et dissentiente nil unquam exercere vel ad momentum auderet; sicque ab eo deceptus et inlaqueatus est, ut germanum suum, Siconolfum nomine, gratis perpetuo dampnaret exilio, cunctosque Beneventanae igentis proceres aut custodiis aut morti indiderit; ad hoc nimirum tendens, ut dum relictus ac destitutus solacio esset optimatum, citra suam suorumque sanguinis effusionem facillime interimeretur. Quamobrem et Maionem cognatum suum tonderi iussit et monasterium retrudi, Alfanum denique, quo nemo fidelior eo tempore fuit, virum illustrem et fortissimum robore, laqueo suspendi fecit. Tuncque factum est ingens periurium in Benevento, ex quo conicitur iram Dei primum fore provocatam ad perdendam terram.
13. Talia eo tractante, divina actum est dispensatione, ut dum alium innocenter conaretur extinguere, praevenientem interim langorem ipse caelitus spiritu pariter et carne perculsus interierit. Prius enim quam obiret, ut cumulus suae perditionis iustius augeretur, pro amore pecuniae spectabilem et Deo dignum virum sanctitate conspicuum, Deusdedit nomine, beatissimi Benedicti vicarium, a pastorali monasterio monachorum seculari magis potentia quam congrua laniare deposuit. ac custodiae mancipavit; cuiusque nunc usque cineres, quo recubat humatus, nonnullos febre detentos variisque langoribus oppressos ex fide poscentes creberrime curare noscuntur. Quid enim dicam de huius viri nequitiis, quando quidem distractis ecclesiarum coenobiorumque praediis, nobilibus ac mediocrum rebus violenter ablatis, secundum subputacionem dierum anni embolismi curtis opulentissimas aggregavit. Hoc quoque misero ita obeunte, paulo post a filii vel Adelferio nomine, Sicardus supradictus princeps gladio perimitur; Deo iuste retribuente, qui plerumqqe reddit iniquitatem patris in filios carnem solummodo feriens ulciscitur; ut quia Sico, genitor suus, Grimoaldum, seniorem suum, indebite occideret, ulciscente Deo, filius illius a subditis interficeretur. Et isto hoc modo decedente, percussor non diu laetatus est. Nam parve post tempore a Sicone notho, cognomento Albo, praedictus homicida extinctus est, scilicet ut iuxta verbum Domini, qui gladio corpus proximi transverberavit, iusto valde iudicio talionem, hoc est similem ultionem, in se ipso expertulit.