Latin
Lines 1.18-1.19
Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.18-19
Not analysed yet
14. Decedente itaque Sikardo ab hac luce corporea, Radelgisus principatus regimen suscepit, thesaurarius praefati viri, in cuius electione omnis ut ita dicam Beneventi provincia consensit, vir autem blandus ac bonis moribus pollens. At ubi isdem primatum promeruit, Siconolfus, quem superius exulem praemisi, a custodia carceris elapsus fugere latibulum coepit, et ab Urso, comite Consino cognatoque suo, aliquandiu latuit occultatus. Quo etiam tempore liberi Dauferii Balbie, videlicet Romoalt, Arichis et Grimoalt, nec non et Guaiferius, Beneventi moenia relinquentes, Salernum invasere, Siconulfumque quo latebram fovebat repertum, seniorem sibi unanimiter constituerunt; factaque tunc talis dissensio, qualis nunquam fuit in Beneventum ex eo quo Langobardi in ea ingressi sunt. Ante adventum itaque Siconolfi in Salernum missus est Adelmarius a supradicto Radelgiso principe, ut filios Dauferii ad suam fidelitatem converteret; qui illuc abiens, astu doloso principem deseruit et se illis sociavit, eosque ignivit deterius.
15. Eodem quoque tempore Landolfus iam Capuae praeerat gastaldeus, vir quippe ad bella promtissimus debellator. Hic autem vetustam exercens inimicitiam cum quibusdam de genere Seductorum, animo et gente crudelibus viperis, interfici fecit ex primis eorum septem viros, uni eorumque manibus abscidi; reliqui praesidium fugae sumentes, Benevento adeunt Radelgisum, adfinem suum. Landulfus autem Sicopolim ingressus, a Radelgisi dominatione se subducens Siconolfo sociatus est, ac primum cum Neapolitis pacis coniunxit foedera. Fretus itaque Siconolfus huius ac liberorum eius auxilio, totam Calabriam suo subdidit famulatui maximamque partem Apuliae; dein adversus Beneventum praeliis insurgere nititur, plurimasque urbes et nonnulla oppida ab eius dominio auferens suoque iuri subiecit; et quid erat vir bellicosissimus, partimque metu, pene cunctum populum eum ambiens sequebatur. Prius enim quam Siconolfus Salernum optineret, a praedicto Adelmario Radelgisus invitatus et a suis stratoribus fraude suasus, Salernum quasi capturus adventavit. Quo dum pervenisset, castrametari grandi cum audacia placuit, set subito velud turbae civitate isdem vir cum fatis Dauferii filiis egressus, eos inaudita caede mactaverunt, bonaque eorum cuncta diripientes ditati sunt; et Radelgisus vix cum paucis inglorius fugiens evasit, nec ultra ausus est Salerni metas gressibus attingere.