Latin
Lines 1.64-1.66
Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.64-66
Not analysed yet
58. Eodem quoque tempore Guido, filius Guidonis senioris, super Saracenos in Gariliano castrametatos, ut retro redeam, hostiliter irruens, castra eorum dirrupta depraedavit, et aliquantos eorum gladiis interfecit; reliqui montis per opaca ut aqua diffusi sunt. His autem Capuam appropians, ultra transvadavit, et ad pontem qui Teudemundi vocatur castrametatus, resedit aliquandiu, et ablato ex Liburia frumento et aliis victualiis, Capuani refocillati sunt. Cum eodem duce non sunt foederati; set cum retroverteretur urbemque transiret, metu coacti subdiderunt se illi. Ipso ad sua remeante, erexit saepefatus Athanasius viriliter contra eos, tulitque illis, adiutus auxilio Graecorum, omnia a foris sata, quaeque videbantur possidere a parte Capuae necnon et superius, illaque replicata sunt. Post reditum supradicti ducis per Chasanum multipliciter patrata sunt, quae a me strictim sunt dicta.
59. Post haec sugestum est eidem duci, ut veniret quantocius et liberaret confidentes ipsi; sin autem, omnino perdicioni subirent. Qui mox veniens Capuam, Aionem principem a Benevento ad se venientem consilio Capuanorum cepit, et sub custodia Beneventum duci fecit; in qua introiens, ordinavit eam. Inde proficiscens, Sepontum ingressus est, Aionem foris reliquid in castris. Cum autem cognovissent Sepontini Aionem seniorem suum captum, supradictum ducem unanimiter irruentes, clauserunt quodam in templo, captis eius optimatibus. Hac illacque tunc missum est, et adductus est Aio redditusque est suis; alio vero die sacramento dato, vix cum dedecore elapsus est.
60. Dehinc Chasano Constantinopolim abeunte, quidam stratigo augustalis Iohannem candidatum, quem lingua Pelasgica Ianniccio vocant, cum trecentis belligeratoribus direxit Athanasio episcopo, cum quo idem vir Capuam hinc et inde praedavit; atque hoc praesidio istorum Pandonolfum ex vinculis ereptum libertati restituit, et a Magiperto receptus est Suessam. Qui iunctus est Graecis, et universa animalia Capuae ablata sunt. Qua de re Lando, filius Landonolfi, et Landulfus episcopus adierunt dictum ducem in Spolecium, petentes ab eo auxilium. Landolfus praesul a Spolecio reversus est, Lando autem cum eodem duce per Sepontum Capuam advenit; qui per aliquot dies Atellae residens, Capuam frumento implevit. Accepto nuncio, repente Romam profectus est, Capuanos reliquid in manibus dicti praesulis. Is autem statim super sanctum Heremum Graecos et Neapolitanos direxit; quem diu obsidentes, eos qui in sublimibus residebant cepit, et delude Capuam ex utraque parte graviter affligebant, ita ut quasi obsessa videretur. Nam iuxta Sicopolim Graeci cum Neapolitibus et Pandonolfo residentes, omnia circumquaque stirpitus devorabant; unde contigit, ut octoginta ex eis Calinulum advenientes, super Teanum latenter irruperunt. Quibus ex diverso Lando cum Teanensibus et Atenolfus cum aliquantis Capuanis occurrerunt iuxta sanctam Scolasticam prope castrum Teani; a quibus et victi sunt.