Latin
Lines 1.67-1.69
Erchempert, Erchempert Historia Langabardorum Beneventarnorum 1.67-69
Not analysed yet
61. Per idem tempus monasterium beati Benedicti a Saracenis prius dirrutum anno Domini 884, ab Angelario venerabili abbate coeptum est rehaedificari iuso anno 886. mense Augusti. A quo reversi dum Capuam repeteremus, a Graecis capti exutique sumus et exequitati; ablatisque equis et spoliis et ministris cunctis, homines argento redempti sunt; equos recollegimus 5. Ego autem solus cum praeceptore pedestre remansi; a Capuanis delati sumus in urbem, inde Neapolim pertranseuntes nichilque proficientes, infructuosi remeavimus Capuam. Dehinc tria plaustra onerata victualiis multisque opulentiis iuxta Anglenam, quo prius capti sumus nos, apprehensa et depraedata sunt.
62. Hiis ita crudeliter gestis, Atenolfus Spolecium pergens, dato pretio Suabilum, gastaldeum Marsorum, cum aliis sociis vassisque, quasi ad trecentos armatos, secum advexit; cum quibus et consilium iniit, ut gastaldatum Capuanum illi firmarent. Set ingredientes Capuam, cum hoc adimplere nequivissent, dicti Franci, resistente ac contradicente praecipue Landone germano eius, quem dudum ipse cum ceteris fratribus gastaldeum in his quae ad eos pertinebant instituerat, ab eodem Atenolfo absoluti, via qua venerant repedarunt. Tunc dictus Atenolfus consilio habito cum suis, Sadi cognatum suum ad Athanasium saepius dictum subdole misit, poscens ab eo auxilium, ut adiuvaretur singulariter fieri comes in Capua. Hoc autem audiens, gavisus est, et spopondit se in omnibus illum auxiliaturum; cumque hoc a plurimis et maxime terque quaterque Landoni fuisset relatum, ille solita segnitie et torpore detentus, parvipendens pro nichilo ducebat huiusmodi nuncium.
63. Exin memoratus Lando febris ardore succensus, Teanum habiit, curandus a langore quo detinebatur. Atenolfus interim a re coepta nec gressumque neque mentem ammovit, set promtus et fervidus existens parturire quod iamdudum corde conceperat, ob hoc Neapolim ire anxiabat festinus. Hoc ergo cum ad aures Landonis pervenisset, ilico Alcisum ei Adelfridum Capuam misit, ut dictum virum suo hortatu coepto itinere deviaret, et adiecit: Ego autem, missa audita et comestione finita, subsequar vos. Illi enim abientes, fatum virum invenientes retinere nequiverunt; erat enim dies dominicus. Deinde Lando proficiscens, eum minime repperit; iam enim abierat. Quo facto, sustinuit Lando redditum eius, illique revertenti dixit Lando et caeteri fratres: Quid egisti illuc, quo isti? Quibus ille respondit verba bona verbaque consolatoria et deceptionibus plena. Hiis auditis et nimium creduli, acquieverunt credentes ei. Proinde Lando advertens fraternum dolum, set sompno sopitus et neglegencia depressus, non intelligens telum latens quo iaculabatur, donec transfigeretur fibrae iecoris eius, Teanum reddiit sanaturus, ad quem Landonolfus frater suus invisere veniens, Landonolfus solus urbem relictus est.