Latin
CAPUT IV
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 19
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia praedictus excessus insensibilis ferè est, igitur discus ille visus pro ipso diametrali sumitur, &ex ejus apparente magnitudine de vera tùm diametri, tùm disci, tùm ipsius corporis globosi magnitudine judicaturi Quantus autem sit excessus apparentis disci supra discum diametralem in globo terrestri; paucis hic determinandum est. Sit igitur in praedicta figura discus centralis HBG. Radii visivi HD. GD. Linea distantiae lunaris perpendiculariter incidens ad discum diametralem BD. Quoniam igitur in Triangulo DBGad BRectangulo nota supponitur BG semid. Terrae, &BDdistantia Lunae à Terra, notus etiam erit angulus BDG; semidiametrum disci centralis mensurans. Nempe, ut se habet BD distantia Lunae, v. g: maxima 66. sem. 42. sec. ad GB unam semid. Terrae; ita Radius 100090. ad Tangentem anguli quaesiti. Qui Tangens ejusdem ferè quantitatis est cum sinu anguli metientis semidiametrum apparentis disci,,7777 partibus saltem eo major, nec sensibiliter diversum angulum etiam arguit ut canon Sinuum non minùs quàm Logarithmorum ostendit. Insensibilis igitur est excessus apparentis disei supra discum diametralem verum, &proinde absque omni errore notabili negligi potest. Phaenomenon III. DISCUS TERRAE, VISUS è LUNA, SPLENDET. Ntequam ad hujus phaenomeni declarationem accedam, priùs in genere quaedam de Splendore corporum afferenda sunt, ut qua ratione Terra nostra opaca aliàs &obscura splendere possit, meliùs intelligatur. Sit igitur