Latin
CAPUT
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 20
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT DE SPLENDORE CORPORUM OPACORUM. Pticorum est, quod quotidiana comprobat Pexperientia, radiorum lucis eam esse naturam, ut in corporum opacorum superficies, vi quadam sui fontis movente, projecti, cum transire non possint, appulsu facto resiliant in partem superficiei certa ratione oppositam. Non secus atque pila lusoria parietem feriens, denegato transitu resilit vel directè, vel obliquè, prout incidentia fuerit vel perpendicularis vel inclinata. Quo fieri solet, ut corpus opacum, licet ex sese omni destituatur luce, si modò aliunde fuerit illustratum, radiis in oppositum repercussis ex ea parte splendeat, ex qua lucem concepit. Ita speculum aut quodcunque corpus laevigatum, licet opacitate sua ne scintillulam quidem, qua in obscuro latens ex se radiare possit, contineat, Soli tamen expositum repercussis radiis splendet, adeò quidem, ut sensorium laedat, ex improviso forsan eò directum. Ita parietes crassissimi simul &obscurissimi, radiis Solis de die, vel accensis facibus de nocte, illustrati, tantam sortiuntur claritatem, ut oppositos alios vicissim illustrare queant. Ad eundem modum lunare corpus, quod ex se totum obscurum esse eclipsium beneficio nemo non intelligit, cum à Sole accenditur, tantam luminis copiam reflectit, ut Terram hanc nostram etiam absente Socuam le faciat illustrem. Quod idem in reliquis Planetis, quos stipatores vocant, fieri videmus.