Latin
CAPUT VI
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 27
Unproofread scanNot analysed yet
Tycho suis instrumentis &calculo Solem in media distantiâ: 1150. Semidiametris à Terra remotam esse invenit, ubi visam eius diametrum 31. minutorum aestimavit, ita ut vera Solis diameter magnitudine sua 5. diametros Terrae cum 14 partibus in se complectatur. Keplerus verò, quamvis inconstans sibi, eandem distantiam in Rudolphinis 3381. Semid. expressit, cum apparente diametro 30. min. 30. sec. hinc ipsi vera Solis diameter 15, diametris Terrae aequatur. Ricciolus saepè laudatus; in Almagesto Novo distantiam Solis à. Terra plurimis observationibus accuratissimis ex dichotomiis lunaribus deduxit, mediamque determinavit 7300. Semid. Terrae: ubi apparentem ejus diametrum variis modis observatam 31. 56. 7. statuit, adeoque veram 33. diametris Terrae cum q partibus aequiparavit. Vendelinus verò duplo ferè &Solem altiùs evexit, &diametrum ejus veram latiùs extendit, in Idea Fabularum Allanticarum. Ne tamen hae posteriores hypotheses iis qui praeconceptam veterum fovent opinionem nimis magnae videantur, assumamus hîc à plerisque receptam hactenus Tychonis sententiam, qui distantiam Solis mediam 1150. Semid. Terrae, veram autem ejus diametrum 5. diamet. Terra &paulò plus in se complecti statuit, ut antea diximus. Quo posito sit in schemate num. II. ABCD, discus Solis. EFGH, discus Terrae. DA, DC, Semidiametri Solis: LE, LG, Semidiametri Terrae. AEM, TCGM, radii Solis tangentes Terram in E& G, Solem in A& C, adeoque rectos angulos ibi cum Semidiametris formantes per 16. Euclid. III. Sit deinde ducta DEM linea recta per centra Solis &Terraad concursum radiorum tangentium. Arcus. EIFG, pars Terrae illuminata. EHG, pars obscura. Ducatur postea linea KIL. ex centro Terrae, radio EA parallela, quo facto erit angulus ILE, itemque AKL &LKD per29. I. Euclid. rectus, &latus AK lateri EI per 33. I. Euclid.