Latin
CAPUT VI
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 28
Unproofread scanNot analysed yet
aequalis, adeoque una Semidiameter Terrae, quâ subtracta à Semidiametro Solis AD5. Semidiametrorum Terrae, nota relinquitur KD. 4. Semid. Hinc in Triangulo LKD ad Krectangulo cum data vel as sumta sit DL(distantia Solis 1150. Semid. KD residuum verae Semid. Solis 4. Semid. Terrae (neglectis particulis adhaerentibus) non latebit Angulus KLD 24. miniii. sec. metiens arcum IF, qui additus quadranti EI (angulus enim Lut supra dictum rectus est, adeoque mensura. ejus EI quadrans) componitur arcus EF 9o. gr. 24. /. 22. //cui aequalis est arcus FG. Quare additis his duobus arcubus, conflatur totus arcus EIFGIBO. gr. 48. min. 44. sec. quem Sol radiis irrefractis illustrare potest. Quia verò radii Solis in atmosphaerâ Terrae refringuntur, ut observatio quotidiana testatur, igitur adhuc major portio Terrae à Sole illustratur, eò quod radii collaterales, qui aliàs Terram non ferirent, in densiore aëre refracti versus hemisphaerii portionem EHG flectuntur, &ita ultiorem ejus particulam illustrant. Quam particulam Keplerus in Astronomiâ Opticam tantam esse demonstrat, quanta est parallaxis Solis horizontalis, nempe, secundum Tychonem 34. minutorum, quibus arcui IF adjectis conflatur arcus EF, cujus duplum EFG est arcus illuminationis quaesitus, nempe 181. Illustratur igitur Terra ultra hemisphaerium, he. ultra 180. gradus in mediâ Solis distantiâ secundum Tychonem ad I. gr. 12. min. 44. sec. ita ut limbus lucidus, hemisphaerio Terrae illuminato instar sinus circumcirca velut annexus, latitudine suâ 10. &quod excedit milliaria germanica complectatur. Qui tamen limbus uti Sole perigaeo augetur, ita contrahitum idem Sole in apogeo versante, sed non adeò sensibiliter.