Latin
CAPUT VII
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 29
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. Phaenomenon IV. TBRRAEDISCUS LUCIDUS MACULIS DISTIN CTUS APPARET. Uo sunt genera corporum opacorum, unum Peorum, quae perfectè sunt opaca, qualia sunt ligna, saxa. metalla &similia: alterum eorum, quae tantùm exparte, h. e. quae superiùs aliquam obtinent pelluciditatem, inferiùs autem fundamento perfectè opaco terminantur, qualia sunt specula vitrea, aqua item vel in piscinis &maribus, vel alibi contenta. Priora, quando illustrantur à Sole, radios omnes quos excipiunt bonâ fide reflectunt in partes oppositas: Posteriora cum illustrata fuerint, radios communicatos in superficie superiori prius dividunt, &refractione facta partem radiorum, &quidem plerumque majorem, intra profunditatem ad fundum usque, si fieri potest, transmittunt, partem, &quidem plerumque minorem, in oppositum illicò repercutiunt. Illi, facto ad fundum appulsu, reflectuntur iterum, reflexione vel simplici, si fundus politus fuerit, vel hemisphaericâ, si scaber. Horum reflexorum alii, &quidem (si diaphanum spissum nimis &impurum fuerit) plerique, hinc inde iterum in alias superficieculas impingunt, reflectuntur, iterum impingunt, &demum in profunditate, cùm liberè non possint exire, velut suffocantur. Alii, qui se possunt expedire, cùm denuò redierint ad superficiem superiorem, iterum dividuntur, parte rursus ad fundum reflexa, parte reliqua, cum aliquali refractione, emissa in oppositum. Unde nemo non intelligit, quod inter opaca corpora radiis Solaribus illustrata, si coetera paria fuerint, illa, quae perfectè sunt opaca, magis etiam resplendeant, quae verò saltem ex parte, minùs, nempe radiis illic integrè hîc quasi mutilatè repercussis.