Latin
CAPUT VII
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 45
Unproofread scanNot analysed yet
Quod idem procul dubio Selenitis apparet Terram respicientibus illic ubi Maldivae Insulae minores eadem seriè sibi succedunt in Mari ArabicoExcipiuntur autem ab his luculis Insulae majores, ut est Madagascar sive Insula S. Laurentii, Taprobana item &aliae similes, quae procul dubio nudis oculis è Lunâ videri possunt satis distinctè, cùm tantae sint ut Mare Serenitatis &Tranquillitatis Selenitarum adaequent. Sed &aliud lucularum maculis intermistarum genus esse potest in disco Terrae, quod distinctionis gratiâ temporarium vocare liceat, nempe, notabilis crassissimarum nubium tractus, maribus nonnunquam incumbens, qui ut superficiei maris obscuritatem magnam obducit, radiis Solis ab eaprohibitis, ita Selenitis eò majorem claritatem exhibet, radiis opacitate sua fortiùs repercussis quàm fit ab ipso mari. Quamvis n. nubes etiam crassissimae tantam densitatem non habeant, quantam obtinet aqua, sed multò rariores sint, maiorem tamen habent opacitatem, cumprimis illae, quibus multum terrestrium molecularum admixtum est, quaeque proptereà nigerrimae nobis &obscurissimae apparent, (non enim; quod nonnulli putant, densum &opacum pari passu ambulat, quemadmodum nec rarum &pellucidum ut in vitro &spongia videre est. )Ejusmodi nubes igitur à Sole illustratae clariores apparent quàm aqua, &proinde maribus super impositae, ita ut non tegant totam ejus superficiem, sed aliquam saltem portionem, gemmarum in modum eminus relucere videntur. Notabilis autem nubium tractus esse debet, he. tantus, ut amplitudo ejus sensibilem proportionem habeat ad Lunae distangonpeem distantiam à Terra, &ad virtutem visivam vel naturalem vell artificialem, quales sunt illi tractus nubium, qui totas regiones ad latitudinem aliquammultarum milliarium obnubilant.