Latin
CAPUT VII
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 46
Unproofread scanNot analysed yet
Nubeculae enim, quas in aëre nonnunquam hinc inde sparsas circumvolitare observamus ad amplitudinem jugeri vel minorem, vix ullo instrumento perceptibiles sunt humanis viribus parabili. Quantam autem amplitudinem habere debeat Nubes aliqua, ut Selenitis tanta videatur, quantus nobis hic apparet V. g. discus Veneris, facili negotio colligimus ex habitudine anguli visivi, quo oculus in Luna constitutus totum Terrae discum complectitur, ad veram Terrae diametrum: eandem enim rationem etiam habet angulus, quo nubes instar Veneris visibilis est, nempe (quod alibi observatum supponimus) 4. minutorum, ad veram nubis amplitudinem, cùm praedictae diametri sint bases Triangulorum similium, angulos visivos pro verticalibus habentium. Ut igitur unus angulus ad suam basin, ita alter ad alteram. Facta operatione prodeunt 58. milliaria germanica, latitudinem nubis determinantia. Sed cum ejusmodi nubes magnitudine non tantùm, sed &opacitate sua multò minor sit quàm Venus, igitur &pauciores, &propter minorem opacitatem debiliores radios reflectit, &proinde, quamvis tantum Selenitis exhibeat apparentem discum, quantum Venus nobis, non tamen tam distinctè perceptibilis est, ac Venus, praesertim nube in medio disci lucidi, Venere in obscuro constituta. Vix igitur ac ne vix quidem ejusmodi nubem in Luna distinctè conspicuam esse puto, quamvis obscuriori Oceano accumbat, nisi fuerit duplo vel triplo major, aut oculus accuratissimo telescopio sit munitus. Goeterùm partibus Terrae continentibus obductae nubes multò minùs discerni possunt à Selenitis, cum utraeque splendeant, ita ut splendoris differentia, qua Terra solidior rariorem nubem excedit, è longinquo discerni vix possit. Proinde quamvis totae regiones nubibus continuis fuerint obductae, quod tamen rarò fieri solet, aliam tamen faciem non exhibent Selenitis, quàm cùm aër est serenus.