Latin
CAPUT
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 5
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tamen autor non planè dissentire videtur à prioribus, dum in formâ saltem aliquam Lunae, cum Terra diversitatem agnoscit, in materia verò maximam analogiam inter utramque admittit, adeò, ut, si Sol igneus concederetur, ipsam potiùs Lunam terraqueam, ab effectibus, quos experimur, censendam esse dicat l. c. verbis subsequentibus. Sane certum hoc aevo ex observationibus telescopio habitis esse videtur, lunare corpus, si non planè eandem cum terraqueo nostro globo naturam habet, magna tamen similitudine ad illam quàm proximè accedere, dum partibus aliis eminentioribo aliis depressioribus, pellucidioribus aliis, aliis opacis, (perinde ut Terra nostra montibus &vallibus, continentibus &maribus) praedita splendorem non alia ratione, quàm paries quidam à Sole illustratus, nempe per nudam reflexionem, oculis in obscuro positis exhibet, omni propria luce destituta. Quod cum ita sit, commodus nobis hic locus erit, in quo pedem figamus, ad terram nostram eminus spectandam, partim ob vicinitatem suam, partim ob analogiam, quam obtinet cum nostrâ Tellure. Sed &aërem praeterea circa Lunam, non secus ac atmosphaeram globo terraqueo circum fusam nonnulli, partim ex annulo lucido, Solaribus eclipsibus totalibus circumposito; partim exanticipatione primae &posticipatione ultimae dichotomiae lunaris, deducunt, ut Longomont. l. i. Theoric. cap. 9. pag. 192. Keplerus. Epit. Astronom. Copern. p. 893. &alibi passim; Vendelinus in idea Tabularum Atlanticarum. Quibus consentit Jordanus Brunus libr. de Immenso qui de omnibus sideribus idem affirmat. Sed de aëre hoc valdè adhuc dubitat Ricciolus. sus l. c. ampliationem disci lucidi potiùs instar halonum in aëre nostro, quàm circa Lunam, fieri putans. Quod idem sentire dicit Vincentium Lagallam lib. de Phaen. in orbe D. cap. 10. Nos certi quid de hac atmosphaerâ non possumus afferre, licet magis in affirmativam sententiam, ob corporum mundanorum analogiam, propendeamus.