Latin
CAPUT
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 1 6
Unproofread scanNot analysed yet
Interim nobis perinde est sive detur, sive non, modò, si datur; pura sit absque nubibus &nebulâ, (sicut eam semper esse putat Antonius Maria de Rheita l. 4. Radii Sydereomystici) ut inde respicientes terram nostram liberiùs observare queamus. Sed nondum satis perspectum habemus lunarem orbem, cum nesciamus, an &quos intolas habeat, qui Terrae phaenomena nobiscum admirentur. Sanè veteres Philosophos in eâ sive persuasione sive deceptione fuisse, ut Lunae incolas, quos ἀὐτήχτενας, h. e. habitantes in opposita terrâ, vocarunt, crediderint, testis est praeter Ciceronem l. 4. Acad. Quaest. Plutarchus l. 2. de plac. Phil. cap. 30. dum inquit: Pythagoraei terrestrem, ajunt, videri Lunam, quia, sicut &nostra terra, circumba bitatur à majoribus quidem &pulcrioribus animalibus, quinquies decies nostrorum quantitatem continentibus neque ullum excrementum dejicientibus. Quin &Keplerus in hanc opinionem propendere videtur, cum dicit, veri non absimile esse, non tantùm in Lunâ, sed &in ipso Jove incolas esse, in Astron. opt. p 205. &in dis sert. cum Nuncio Sid. p. 10. forsan ne aliàs gratis videantur &in Lunâ tot montes &valles, continentes &maria existere; &circa Jovem quatuor illae stellulae, quas circumjoviales &Sydera Medicaea vocant, tantâ motuum varietate in orbem ire. Verùm licet nec omnipotentiae divinae, nec rationi contradicat, posse Lunam, ut &alia mundana corpora, praesertim Telluri nostrae quoad opacitatem &nativam obscuritatem similia, si non homines, aliùs tamen speciei incolas divinorum operum contemplatores &admiratores habere; quia tamen opinio haec aut nulli aut lubrico innititur fundamento, absque Sacrae Scripturae autoritate, quae contrà potiùs Actor. 17. omne genus hominum ex uno (sc.