Latin
SECTIO II
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 21
Unproofread scanNot analysed yet
Coeterùm licet portio lucida hîc visibilis in superficie lunari eandem figuram habeat quam dodecatemoria globi coelestis superficialia, binis semissibus binorum circulorum longitudinis comprehensa, quia tamen tantam habet ab oculo distantiam, visui praesertim obliquè simul objecta, igitur &superficies ejus plana videtur, &semiperipheria illuminationis nobis propior &elevata supra planum visionis in ellipticam formam degenerat versùs concavitatem lucidi semicirculi visionis incurvatam, tantò quidem magis, quantò minor est latitudo superficiei, tantò minus quanto major, ut ita phasis haec visui falcis formam, aut duorum cornuum taurinorum, obtinere videatur, unde Luna tum temporis dicitur falcata, seu, corniculata. Falcis hujus seu cornuum convexitas, per semicirculum visionis ex hemisphaerio lucido velut abscissa, uti non minùs quàm totum illustratum hemisphaerium Soli semper exponitur; ita cuidibus suis, convexitate circuli umbrae formatis, semper in averm à Sole plagam tendit, in medietate quidem orbitae LuLuna crescit, versus ortum, quia Sol est in plagâ „quando Luna nobis est conspicua; in posteriori vecrescit, versus occasum, quia Sol est in plaga lo Luna nobis est conspicua. ories incornuum respectu Horizontis vel circulorum us est, pro variâ incidentiâ circuli latitudinis seu long. raris ad circulum quem occupat verticalem. Quando enim circulus longitudinis lunaris (qui per extremitates cornuum ductus &rectà continuatus in polum Eclipticae vergit, ut suprà diximus,) cum circulo verticali coincidit, quod fit quando Luna est cirea meridianum in go Zodiaci gradu, computato ab horizonte, tunc cornua velut eriguntur, ita ut in eadem linea perpendiculari ad horizontem consistant. Quando verò circulus longitudinis seu latitudinis lunaris verticalem secat, quod fit exSeite 23 von 40 Bild: 22 Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fd82–7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–228 fit extra praedictum locum, tunc cornua velut inclinantur, ita ut linea ducta per cuspides vel obliquè incidat ad horizontem, uno cornu altiùs elevato, altero depressiori; vel in quibusdam locis, ubi signum Lunae rectè vel ascendit vel descendit; parallelum cum horizonte obtineat situm.