Latin
SECTIO II
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 22
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia in tali situ convexitas falcis ad Solem &proinde ad horizontem vel ortivum vel occiduum spectat, cornibus aequaliter ad verticem directis, igitur Agricolis tunc Luna quasi pendula videtur, cum inquiunt: Der Mond hängt den Sack /ex quo pluviam sibi promittunt, sed saepiùs frustra. Angulum rectum constituunt &ita partem lucidam dimidio hemisphaerio aequalem includunt praedicti bini semicirculi, quando Luna quadrante circuli, minus angulo ad Solem, distat à puncto conjunctionis, vel, quod eodem recidit, quando Luna tanto intervallo ante primam &post ultimam se sistit quadraturam, quantus est angulus ad Solem. Nam in his duobus punctis axis Coni visionis cum axe Coni umbrae angulum rectam format, ut ex dictis constat, &ipsi circuli ad se mutuò perpendiculariter incidunt, ita ut ad sensum alter cum alterius polis &axe conjungatur, ut in situ C. Quemadmodum autem axis circuli visionis. in visum nostrum semper vergit; ita circulus illuminationis in tali situ axi conjunctus, in eodem plano videtur, in quo oculus Unde hemisphaerium apparens per hunc Circulum in duas ad sensum aequales partes distinguitu quarum una, quam umbrae Conus includit, obscura; altem quae extra Conum est, lucida videtur. In hoc igitur si tantum de Lunâ lucidum apparet, quantum obscurum, &pro Luna dichoroma, velut bisecta in partem lucidam &obsdicitur. Sed haec omnia saltem ad sensum ita sese h d si accuratiùs utramque partem aestimaverimus, luci t obscuram limbo excessus, de quo suprâ. Neque etiam tum temporis, si rigoros è velimus loqui, circilus illuminationis in eodem plano consistit in quo noster Oculus, sed adhuc paulò ante primam &post ultimam quadraturam tanto nimirum intervallo, quantus latitudine sua videtur limbus excessus. Caeterum licet &haec phases binis binorum circulorum semissibus reverâ contineatur, alter tamen ejus terminus, nempe quo, turn nbn deurnel–Ic77TdB2-Je6e-ACC2–8526–2b fθfdedf685100012225–239 Seite 24 von 40 Seite über URN öffnenurn: non: de: urmel-lc7Ifd82-Je6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–239 quo lucidum separatur ab obscuro, non circularis, sed rectilineus, apparet. Nempe quia curvitas ejus in eodem plano consistit, in quo oculus, unde nullum punctorum istius videtur ab oculo magis distare caeteris punctis, ut ostendit Euclides in Opticis.