Latin
CAPUT
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 27
Unproofread scanNot analysed yet
pleno &rotundo vultu lucida, fierique putant Pleniterrium in orbe Selenitico. Deinde si Luna fuerit in puncto G, ubi Soli opposita nobis Plena videtur, quia Conus Umbrae Terrae vergit ad Lunam adeoque Conum visionis KGL si non quoad verticem, tamen quoad totam basin, &maximam partem reliquam, in se complectitur, igitur Circulus Visionis umbrae Circulo πραλλήλως ad sensum subordinatur (coincidere enim non possunt ut in Lunâ) ita ut segmentum Terrae, quod Conus visionis sibi vendicat, totum involutum sit umbrae Cono, adeoque obscurum. In eo igitur situ Terra Selenitis videtur silens &vacua, sive, ut nos Lunam vocamus, Nova, fierique putant Noviterrium in Lunâ. Extra lineam Syzygiarum si fuerit Luna, in punctis D; S. E, X. F, Q tunc circuli visionis &illuminationis in Terra se mutuò secant, &quidem ad sensum bifariam, ita ut idem quis. centrum &eandem diametrum extremitatibus suis Eclipticae polos respicientem habere putentur cum Terrâ, in quâ se mutuò secant. Unde fieri solet ut Conus visionis aliquam quidem hemisphaerii terrestris partem communem habeat cum cono umbrae, partem verò aliquam extra Conum umbrae lucidam sibi quis. propriam retineat, ut ita in tali situ pars aliqua hemisphaerii lucidi vindicetur etiam in hemisphaerium aspectabile, quae tantò quidem major est, quantò Luna Soli propior. Nam quemadmodum ubi Luna Soli planè conjungitur, Conus visionis totus est extra Conum umbrae, ubi verò diamerraliter ipsi opponitur, totus est intra; ita quò propius accedit ad Solem, eò magis etiam Conus visionis sejungitur à Cono Umbrae, &proinde eò majorem hemisphaerii Terrae illuminatii partem sibi propriam vendicat. Caeterùm lucida pars visibilis in Terrâ terminatur etiam ut in Lunâ binis binorum Circulorum semissibus, vel quis. semissibus, altero visionis, altero illuminationis, licet illuminationis semicirculus ob eandem rationem aut semiellipticam aut rectam repraesentet lineam. Deinde bini etiam hi semicirculi, quia planis &oppositis duobus punctis sunt contermini, mutuâ inclinatione angulum constituunt quantitatem Phasis ut in Luna determinantem. Tantus Seite 29 von 49. Bild. 28 Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fds2-Je6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–284 tus autem est angulus ille Phasis, quantus est angulus axium, ob rationem superiùs allatam. Angulus autem axium hoc loco tantus est, quanta est distantia Lunae à puncto oppositionis praecisè.