Latin
CAPUT
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 28
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim conorum centra coincidant cum centro globi Terrestris adeoque cum centro motus Lunaris, igitur anguli axium GBF vel GBE vel GBD &c. sunt ipsi anguli distantiarum Lunae ab oppositionis puncto G. &proinde quantum distat Luna ab illo puncto, tantus est angulus Phasis Terrae. Acutus igitur hic est angulus, quando Luna post primam &ante ultimam quadraturam est extra Lineam Syzygiarum ut in F &Qubi minus quadrante distat ab oppositione: Rectus est, cum in ipsis quadraturis consistit in E &Xubi quadrante distat ab oppositione praecisè: Obtusus, cùm inter quadraturas &conjunctionem Solis est, ut in S. &D. ubi plusquam quadrante distat ab eodem. Unde Terra Selenitis apparet illic quidem falcam seu corniculata: istic dichotoma: hic gibbosa, propter rationes de simili superiùs in Lunâ prolatas. Coeterùm ut phases Terrae cum phasibus Lunaribus quoad rem conveniunt; ita eundem inter se ordinem vicissitudinis servant. Postquam enim Terra conjuncta Soli (versante Luna in puncto G.) Selenitis visa fuit nova, digrediente Lunâ porrò ad Q primò videtur ipsis falcata sub Angulo MBK: post in X dichotoma sub Angulo OBK: &in S gibbosa sub angulo VBK. Plena verò in C sub diametro KBL. ita ut, dum in hoc semicirculo versatur Luna, Terra Selenitis lumine semper crescat &augeatur. Ab hoc puncto Csi digreditur Luna porrò ad D, videtur Terra Seangulo MBL: post in Ealterâ vice dium gibbo lenitis ite 3L: &in Fultimò falcata, sub angulo chotoma, sui istitutâ in puncto G. Terra iterum plaVBL, usque du nè videatur, ob Solis praesentiam, evaneseere. Ita quamdiu Luna versatur in hoc semicirculo, Terra Selenitis semper decrescit &minuitur, perinde ut Luna Terricolis, ut suprà diximus. Unde proclivè est colligere, quod tantò etiam tempore tota Terrestrium Phasium vicissitudo absolvatur, quantô phasium Lunarium, cum utriusque vicissitudinis idem Lunae motus causa sit. Sed &in situ respectu Solis conveniunt Phases Terrae cum LunaSeite 30 von 40. Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fd82-7ebe-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–292 Lunaribus. Nam ut Novilunium cum Sole in eâdem plagâ est, Plenilunium in oppositâ, Phases angulares in intermediis; ita Noviterrium etiam in eâdem plagâ Selenitis videtur, in quâ Solest, Pleniterrium in oppositâ, Phases intermediae in plagis etiam intermediis, ita quidem ut lucida pars convexitate suâ Solem, concavitate verò cùm obscurâ parte plagam oppositam semper respiciat, adeoque Terra crescens cornua versus ortum, decrescens versus occasum dirigat, ut linea per extremitates cornuum ducta &ab utraque parte continuata in polos Eclipticae praecisè incidat.