Latin
CAPUT XII
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 42
Unproofread scanNot analysed yet
In posterius verò cum incidunt radii, refringuntur non tantùm in ingressu per superficiem, sed &in progressu per profunditatem, imò per diversas hinc inde superficieculas opaciores, variis modis reflectuntur iterumque refringuntur, &reflectuntur, &ita in profunditate velut implicantur, tandem cùm ad alteram &oppositam superficiem in egressu pertingunt, quia ipsa quoque inordinata est, hemisphaericè disperguntur in plagas oppositas, ad quas propterea non distinctam corporis luminosi speciem sed splendorem saltem confusum transferunt, ut exemplo nubium albicantium inter Solem &oculum interpositarum manifestum est. Quemadmodum autem pellucidae &ordinatae superficies, si à Sole fuerint illustratae, ex unà certâ sui parte versus determinatam reflexionis plagam oculis propinquioribus per radiorum reflexionem magnam objiciunt claritatem, longè tamen remotis, aut extra praedictam plagam constitutis, obscurae videntur, ut supra diximus; ita idem praestant eaedem per refractionem, nempe oculis in viciniâ determinatae refractionis plagae constitutis ex certâ sui parte speciem Solis quidem repraesentant clarissimam, longè tamen distantibus &extra praedictam plagam positis aut punctum aut nihil exhibent. Unde licet radiis Solis illustretur tale corpus refractorium, non tamen, factâ refractione, totum ubique splendidum videtur, sed in unâ saltem &exiguâ parte, si oculus propiùs accedat, aut in nullâ si remotiùs distet, nisi corpus illud orbiculare fuerit &oculus invertice Coni refractorii, in quo radii Solis ab utraque parte coeunt, consistat, ut exemplo vitri ustorii manifestum est. Contrà ut superficies asperae si à Sole illustrentur, per reflexionem radiorum in quacunque hemisphaerii reflectorii plagâ totae sunt conspicuae; ita eaedem per refractionem quoque totae resplendent, in quaturn nbn deturnel–Ic77fd82-Je6e-ACC2-8526–-2b fOfdedf6851 00012225–430 Seite 44 von 40. Seite über URN öffnenurn: non: de turmel-lc77fds2–Je6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–430 quacunque hemisphaerii refractorii plaga; quod ex nubibus praedictis ad oculum apparet. Cùm igitur aër circumlunaris, nostrati similis, uniformiter pellucidus &quà superficiem ordinatus supponatur, necessum est, ut ordinate refringat radios, adeoque speciem Solis non ubique; sed in certâ sui parte saltem exhibeat, majori quidem sub angulo ipsis Selenitis, minori verò iis, qui extra Lunam in refractionis plaga sunt. Quamvis, si quis in vertice Coni refractorii consisteret, speciem Solis circa totam Lunam instar annuli lucidi videret.