Latin
CAPUT XII
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 43
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam verò Nos à Lunâ non tantùm, sed &à vertice praedicto (qui à corpore Lunari vix ultra 12 semidiametros Terrae distaret) nimium quantum sumus remoti, plerumque extra plagam refractoriam versantes, nemo non intelligit, aërem lunarem, etiamsi daretur, ex refractione Solarium radiorum Nobis in exigiâ quidem parte lucidum apparere posse, non tamen circumciri totum. Et quamvis aliquis fingeret, perpetuis nubibus albicintibus repletum esse lunarem aërem, adeoque radios Solis exceptos inordinatè refringi, ut resplendescentiam versus quamcunque plagam producant instar nub um nostratium: contrà tamen, uti manifestae repugnat experientiae, totum Lunae discumnubibus albicantibus esse obductum; ita causa dari nulla posset, quare marginem Lunae saltem tantus semper cingat nubium tractus, cùm alibi non inveniatur similis, nisi quis dicat, marginem Lunae esse horizontem illuminationis circa quem copiosiores semper inveniuntur vapores quàm alibi. Quod tamen de Lunâ novâ tantum concedi posset, non de falcatâ, cujus margo non est horizon illuminationis. Nec nubes etiam &vapores, si nostratibus similes supponerentur, tantae essent altitudinis, ut à Sole possint illustrari, &simul à nobis conspici. Sed dicat aliquis, ipsum aërem lunarem per se ita crassum esse, ut illuminatus resplendescere possit, quemadmodum noster ante Solis ortum &post ejus occasum certâ claritate, quam crepusculum vocant, conspicuus est. Verùm licet aëri lunari, si nostro similis est, nequaquam omnis deneganda sit resplendescentia, sciendum tamen, quod illa nec intensivè nec extensivè tanta sit, ut annuli tàm conspicui figuram circa Lunam nobis hîc repraesentaSeite 45 von 40. Bild. 44 Seite über URN öffnenurn: non: deturmel-lc77fd82-7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-ooo12225–443. sentare possit. Debilis enim est lucula quae crepusculum constituit, cumprimis ea, quae supra refractivum aërem in halitibus subtilioribus excitatur, nec visui transitum inhibet aër ita velut albicans ad stellas etiam minores distinctè agnoscendas.