Latin
CAPUT XII
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.1 44
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde ut noster hic aër crepusculinus altiùs non assurgit quàm ad 24 milliaria germanica quod R. P. Ricciolus Almag: suo demonstrat; ita tantò minùs altus, ex analogia praedictâ, supponendus est aër lunaris ad crepuscula idoneus, quantò diameter Lunae minor est diametro Terrae. Sed ut 24 milliar ad 1720 vix sensibilem habent proportionem; ita aër lunaris, si quis esset, circa discum Lunae visu naturali nequaquam dignosci posset, dum 25//. saltem in oculo subtenderet, Lunâ totâ semissem gradus visibili suâ diametro vix adaequante. Nec latius etiam se extenderet resplendescentia illa in aëre lunari, quàm, ut nostrum crepusculum, ad 18 gradus à circulo illummnationis cum tamen annulus circa Lunam distinctè satis videri possit, visionis circulo jam ad 60 gradus, &ultrà, à circulo illuminationis remoto: Vera igitur causa phaenomeni hujus alia est, nempe, quod Galilaeus dialog. 1. de mundi System. &Riccioius Almag. NOV. Cap. de J. p. 198. pluribus deducit, splendor Lunae secundarius, qui circa marginem disci lunaris, ob confinium aurae aethereae obscurioris clarior apparet quàm circa medium, vel prope falcem primario lumine luxuriantem Nimirum opticâ deceptione visus, cur visibile radians multò clariùs apparet prope rem obscuram, quàm prope clariorem, cum lumen majus obfuscet minus. Optieam autem esse deceptionem &hallucinium oculi apparet ex eo, quod si quis telescopio, vel nudo etiam visu, Lunae partem obscuram, tecto post parietem remotiorem lumine primario, respiciat, illam aequabiliter, &absque ullo marginis discrimine illustratam cernat. Quod alteram annuli medietatem extumescentem &velut excentricam AECD concernit, quamvis eandem vapido circa Lunam aëri ascribat Moestlinus &Galilaeus, vera tamen ejus causa non in ipsâ Luna sed in oculo nostro potius quaerenda est, ue advertit Ricciolus cap. de Luna. Quia si Telescopio respiciatur Luna, planè evanescit haec protuberantia, &perfectè circularis appa Seite 46 von 40 Seite über URN öffnenurn: non: deturmel-lc77fd82-7e6e-4cc2–8526-3bfofdedfo85 l-oοo12225–454 apparet ejus discus.