Latin
DE ECLIPSI LUNARI
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2 20
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam ingressa fuit Umbrae Conum Luna, non statim omnem amittit lucis quam habet copiam, nec penitùs tota velut extinguitur, sed initiò ruborem faltem induit, nigredine temperatum, quasi pudibunda, mox Coni meditullium occupans tota saepiùs nigrescit &obscuratur, post iterum rubicunda redditur, &prunae candentis instar obscuriùs exardescit, ac tandem cum rubore Conum egressa per umbraginem iterum recuperat pristinum splendorem. Ex hâc apparentiâ Lunae eclipsatae Veterum nonnulli proprium ejus lumen stabilire conati sunt. Ita enim Pharhaces apud Plutarchum opusc. de facie in orbe Lunae. Non, inquit, (ubi de Lunaloquitur) prorsus latet in defectibus, sed effulget colore quodam prunam referente &terribili, qui ejus est proprius. Cui consentit Cleomedes l. 2. Cyclicae suae Theoriae, Cardanus l. 3. de subtilitate, Reinholdus in Theoricis Purbachii. Rectè famen contra sententiam hanc argumentatur Tycho Tom. 1. progymn. p. 743. fore ut hoc lumen, si Lunae proprium esset, in profundioribus Umbrae terrestris tenebris plus splendeat, cùm tamen properante Lunâ ad medium Eclipsis evanescat nonnunquam aut aegerrimè discerni possit. Alii stellis fixis nobilioribus, aut planetis in opposito Lunae sitis &à Terrâ non prohibitis, hoc quicquid est luminis, adscribunt. Inter quos est Longomontanus in Astronomia Danica l. I. Theor. c. 9. Sed contra hos partim antea allatum Tychonis argumentum, partim illud quod supra de simili diximus Cap. VIII. militat. Galilaeus in Nuncio sidereô recurrit ad radios Solis atmosphaeram Lunae collustrantes, &auroram ad vicinas Lunae partes se extendentem, eásque rubificantem, creantes. Sed ubi Luna tota jam consistit in Umbrâ, nullus in atmosphaeram Lunarem incurrit radius Solis directus, cùm tamen rubedo nihilominus ibi appareat. Licetus litheosphorum Bononiensem affert, &similitudine ab eo petitâ Lunam dicit accensam à Sole; priusquam in umbram ingrederetur, luminis aliquam copiam penitiùs insumtam conservare, eamque mediis in tenebris orbi monstrare. Sed hic quaeritur Seite 23 von 47 Bild: 22 Seite über URN öffnen: urn: non: de turmel-65263456–5617–4660ritur quomodo fiat, ut interdum tota evanescat etiam sereno Coelo, &ruborem postea sensim iterum acquirat in ipsis tenebris?