Latin
DE ECLIPSI LUNARI
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2 21
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla igitur ex recensitis opinionibus firmo stat talo. Propiùs ad veritatem accedit, imò rem acu tangit, sententia Kepleri, quam sequuntur Gassendus, Ricciolus &hodie tantùm non omnes Astronomi, dicentes, ruborem eclipsatae Lunae, variosque colores alios in eâ observatos, esse à radiis solaribus secundum leges opticas in atmosphaerâ Terrae bis refractis, semel in ingressu, post in egressu, seseq; in umbrae Cono paulò infra viam lunarem deucssantibus, ut videre est in praecedente figurâ circa punctum Z. Hos radios incurrens Lursa primò circa margines umbrae O &X prunae instar erubescere cogitur, quia ibi plures inveniuntur radii refracti. Circa medium autem, ubi radii pauciores aut interdum nulli sunt, planè nigrescit, idque non semper uno eodemque modo, sed diversimodè, partim pro ratione distantiae, partim pro conditione vaporum horizontalium crassiorum &subtiliorum, varios, ut apud nos iu aurora &nubibus, ita penes Lunam eclipsatam, colores excitantium. De qua radiorum refractione superius in cap. de Phasibus Terrae pluribus egimus. Quod 2. Tractum concernit, cùm Luna celeriore motu secundo progrediatur, quàm Conus umbrae terrestris, qui Solem à quo dependet imitatur, igitur ab occasu tendens in ortum Luna parte orientali priùs incurrit umbram, post succedit reliquum corpus, &ita luminis amissio, contra quàm Luna movetur, ab ortu invadit discum lunarem, eumque jam occupatum versus occasum ultimò iterum t. Sed hoc ὡς ἐπὶ τὸ πολὴ, accidit enim aliquando, sed simè, ut tractus obfuscationis contra se habeat, quod acutè: Keplerus in Optic. c. 11 cùm Luna circa momentum verae opposit: nis tantum distat ab Eclipticâ, quantum est aggregatum semidiametrorum disci &umbrae, Lunâ vel pòst ad alterutrum nodorum adeoque ad ipsam Eclipticam propiùs accedente, vel antè, ubi minorem latitudinem habuit, longiùs ab Eclipticâ usque ad praedictum situm recedente. Tunc enim arcus inter Centra brevior est extra veram oppositionem, quâm est summa semidiametrorum, ut ita, Luna quae in praeciso oppositionis momento Conum umbrae tantum exteriùs tangit, vel parte turn nbn de urnel65263456–5617 4669– ab fCCSOOCATSITTΘO1 2262–230 Seite 24 von 47 Seite über URN öffnen: urn: non: de urmel- 65463456–5617–4669parte sui postieâ umbram incurrat, licet anterior immunis antea transierit, nec ullam luminis jacturam fecerit, ut in primo casu; vel in parte tantùm anticâ lumen amittat, nec ullam in posticâ sentiat obscuritatem, ut in casu secundo.