Latin
3
Erhard Weigel, Geoscopia selenitarum, part 2.2 3
Unproofread scanNot analysed yet
TERRA NONNUNQUAM PATITUR ECLIPSIN. TEclipsium Telluris ex orbe Selenitico notabilium demonstratio facilior reddatur, Lüminarium Eclipses Nobis hic in Terrâ conspicuae, secundum suas quas habent causas &requisita priùs explicandae sunt, ita enim fiet, ut, cùm similia deprehendantur in globo terrestri, similis etiam apparentia ipsi facilè à quovis concedatur. Sit igitur CAPUT XIII. DE ECLIPSIBUS INGENERE. Clipsis ab ἐκλείπω dicta nominis ratione eliquium significat, seu defectionem, &ex imositione primâ quidem iis competit, qui spiritu vitali destituti languorem agoniae similem patiuntur: per translationem verò mundi luminaribus tribuitur, cùm in aethereâ regione vivido, quo aliàs vigent, lumine velut orbata expallescere videntur &emori h. e. obscurari. Sumitur autem vocabulum Eclipseos in hac suam translatione iterum vel vulgariter, vel Philosophicè. Vulgariter pro quacunque luminarium obscuratione notabili &singulari, sive ordinaria fuerit, sive extraordinaria; sive legitima sive spuria, quomodo nonnunquam, cineribus &fumis crassioribus in aërem sparsis, S eclipsin pati dicitur, ut factum legimus An. 1562. in Lusitaniâ, referente Cornelio Gemmâ: item sub Domitiano &Tito Imperatoribus, ob cineres Vesuvii montis in Palaestinam usque eructatos, Solemque profundè velut obnubilantes. In quos cineres etiam Eclipsin illam miraculosam, tempore Passionis Domini cum Seite 6 von 47 Seite über URN öffnen: urn: non: de turmel-65263456–5617–4660UrMED cum magno Terrae motu factam, retulit Keplerus in Epit. p. 897.